CAPUT XIV.

28. Crimina et peccata venialia. Hi omnes concupiscentiae partus, et ipsius concupiscentiae reatus antiquus , Baptismatis ablutione dimissi sunt: et quidquid parit nunc ista concupiscentia, si non sint illi partus, qui non solum peccata, verum etiam crimina nuncupantur, pacto illo quotidianae orationis ubi dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut dimittimus, et eleemosynarum sinceritate mundantur. Neque enim quisquam sic desipit, ut dicat ad baptizatos dominicum illud non pertinere praeceptum, Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37, 38). Nullus autem in Ecclesia recte posset ordinari minister, si dixisset Apostolus, Si quis sine peccato; ubi ait, Si quis sine crimine est (Tit. I, 6): aut si dixisset, Nullum peccatum habentes; ubi ait, Nullum crimen habentes (I Tim. III, 10). Multi quippe baptizati fideles sunt sine crimine; sine peccato autem in hac vita neminem dixerim,  quantalibet Pelagiani, quia haec dicimus, adversum nos inflentur et disrumpantur insania: non quia aliquid peccati remanet, quod in Baptismate non remittatur; sed quia a nobis  in hujus vitae infirmitate manentibus quotidie fieri non quiescunt, quae fideliter orantibus et misericorditer operantibus quotidie remittantur. Haec est fidei catholicae sanitas, quam sanctus ubique seminat Spiritus, non pravitatis haereticae vanitas et praesumptio spiritus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal