CAPUT XVIII.

36. Quarta Juliani antithesis, quod homo sit Dei opus, nec ex illius potentia vel in malum vel in bonum cogatur. «Homines,» inquit, «Dei opus esse defendimus: nec ex illius potentia vel in malum vel in bonum invitum aliquem cogi; sed propria voluntate, aut bonum facere, aut malum: in bono vero opere a Dei gratia semper adjuvari, in malum vero diaboli suggestionibus incitari.» Ad haec respondemus, Homines esse opus Dei, in quantum homines sunt; sed sub diabolo esse, in quantum peccatores sunt, nisi eruantur inde per eum, qui non ob aliud factus est inter Deum et homines mediator, nisi quia ex hominibus non potuit esse peccator. Nec ex Dei potentia vel in malum vel in bonum invitum aliquem cogi; sed Deo deserente pro meritis ire in malum, et Deo adjuvante sine meritis converti ad bonum. Non enim est homo bonus si nolit; sed gratia Dei etiam ad hoc adjuvatur ut velit: quoniam non inaniter scriptum est, Deus est enim qui operatur in vobis  et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13); et, Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal