- Tabla de Contenidos
CAPUT III.
6. Gratia non secundum merita datur. Sed ne forte dicant, ad hoc esse adjutos, ut haberent potestatem fieri filii Dei; ut autem hanc accipere mererentur, prius eum libero arbitrio, nulla adjuti gratia receperunt: haec est quippe intentio qua gratiam destruere moliuntur, ut eam dari secundum merita nostra contendant: ne forte ergo hanc evangelicam sententiam sic dividant, ut meritum ponant in eo quod dictum est, Quotquot autem receperunt eum; ac deinde non gratis datam, sed huic merito redditam gratiam in eo quod sequitur, Dedit eis potestatem filios Dei fieri: numquid si quaeratur ab eis, quid sit, receperunt eum, dicturi sunt aliud, nisi, Crediderunt in eum? Ut igitur et hoc sciant ad gratiam pertinere, legant quod ait Apostolus: In nullo expavescatis ab adversariis, quae quidem est illis causa perditionis, vestrae autem salutis: et hoc a Deo; quia vobis donatum est pro Christo, non tantum ut credatis in eum, sed ut etiam patiamini pro eo (Philipp. I, 28, 29). Nempe utrumque dixit esse donatum. Item quod ait, Pax fratribus, et charitas cum fide, a Deo Patre et Domino Jesu Christo (Ephes. VI, 23). Legant etiam quod ipse Dominus ait, Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum. Ubi ne quisquam putet aliud dictum esse, venire ad me, quam, Credere in me; paulo post cum de suo corpore et sanguine loqueretur, et scandalizati essent plurimi in sermone ejus, ait: Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt; sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Deinde subjunxit Evangelista: Sciebat enim Jesus ab initio, qui essent credentes, et quis traditurus esset eum, et dicebat, Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo (Joan. VI, 44, 64-66). Sententiam scilicet iteravit qua dixerat, Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum. Et hoc propter credentes et non credentes se dixisse manifestavit, exponens quod dixerat, Nisi Pater, qui misit me, traxerit eum: idipsum aliis verbis repetendo in eo quod ait, nisi fuerit ei datum a Patre meo. Ille quippe trahitur ad Christum, cui datur ut credat in Christum. Datur ergo potestas ut filii Dei fiant, qui credunt in eum, cum hoc ipsum datur ut credant in eum. Quae potestas nisi detur a Deo, nulla esse potest ex libero arbitrio: quia nec liberum in bono erit, quod liberator non liberaverit; sed in malo liberum habet arbitrium, cui delectationem malitiae vel occultus vel manifestus deceptor insevit , vel sibi ipse persuasit.
7. Non itaque, sicut dicunt nos quidam dicere, et iste audet insuper scribere, omnes in peccatum, velut inviti, carnis suae necessitate coguntur: sed si jam in ea aetate sunt, ut propriae mentis utantur arbitrio, et in peccato sua voluntate retinentur, et a peccato in peccatum sua voluntate praecipitantur. Neque enim agit in eis etiam qui suadet et decipit, nisi ut peccatum voluntate committant, vel ignorantia veritatis, vel delectatione iniquitatis, vel utroque malo et caecitatis et infirmitatis. Sed haec voluntas quae libera est in malis, quia delectatur malis, ideo libera in bonis non est, quia liberata non est. Nec potest homo boni aliquid velle, nisi adjuvetur ab eo qui malum non potest velle, hoc est, gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Omne enim quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23). Ac per hoc bona voluntas quae se abstrahit a peccato, fidelis est; quia justus ex fide vivit (Habac. II, 4). Ad fidem autem pertinet credere in Christum. Et nemo potest credere in eum, hoc est , venire ad eum, nisi fuerit illi datum. Nemo igitur potest habere voluntatem justam, nisi nullis praecedentibus meritis acceperit veram, hoc est, gratuitam desuper gratiam.