CAPUT XIII.

26. Septima calumnia, In Baptismo non remitti peccata omnia. «Dicunt etiam,» inquit, «Baptisma non dare omnem indulgentiam peccatorum, nec auferre crimina, sed radere, ut omnium peccatorum radices in mala carne teneantur.» Quis hoc adversus Pelagianos, nisi infidelis affirmet? Dicimus ergo Baptisma dare omnium indulgentiam peccatorum, et auferre crimina, non radere; nec «ut omnium peccatorum radices in mala carne teneantur, quasi rasorum in capite capillorum, unde crescant iterum resecanda peccata.» Nam et istam similitudinem comperi, suae illos adhibere calumniae,  tanquam hoc nos sentiamus atque dicamus.

27. Sed de ista concupiscentia carnis falli eos credo, vel fallere; cum qua necesse est ut etiam baptizatus, et hoc si diligentissime proficit, et Spiritu Dei agitur (Rom. VIII, 14), pia mente confligat. Sed haec etiamsi vocatur peccatum, non utique quia peccatum est, sed quia peccato facta est, sic vocatur: sicut scriptura manus cujusque dicitur, quod manus eam fecerit. Peccata autem sunt, quae secundum carnis concupiscentiam vel ignorantiam illicite fiunt, dicuntur, cogitantur: quae transacta etiam reos tenent, si non remittantur. Et ista ipsa carnis concupiscentia in Baptismo sic dimittitur, ut quamvis tracta sit a nascentibus, nihil noceat renascentibus. Ex quibus tamen, si filios carnaliter gignunt, rursus trahitur; rursusque est nocitura nascentibus, nisi eadem forma renascentibus remittatur, et insit nihil obfutura vitae futurae, quoniam reatus ejus generatione tractus, regeneratione dimissus est: et ideo jam non sit peccatum, sed hoc vocetur, sive quod peccato facta sit, sive quod peccandi delectatione moveatur, etsi ei vincente delectatione justitiae non consentiatur. Nec propter ipsam, cujus jam reatus lavacro regenerationis absumptus est, dicunt in oratione baptizati, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: sed propter peccata quae fiunt, sive in ejus consensionibus, cum ab eo quod libet vincitur quod placet, sive cum per ignorantiam malum quasi bonum placet. Fiunt autem, sive operando, sive loquendo, sive quod facillimum atque celerrimum est, cogitando. A quibus omnibus quis etiam fidelium gloriabitur castum se habere cor, aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato (Prov. XX, 9)? Illud sane quod in oratione sequitur, propter ipsam dicitur, Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 12, 13). Unusquisque enim, sicut scriptum est, tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus; deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum (Jacobi, I, 14, 15).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal