CAPUT X.

17. Sequitur de eodem argumento. Sed quod sequitur, non ita expeditum est, quomodo de Paulo possit intelligi. Scimus enim, inquit, quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum (Rom. VII, 14). Non ait, Fui: sed, sum. Numquid ergo Apostolus, cum haec scriberet, carnalis fuit? An secundum corpus hoc dicit? Adhuc enim erat in corpore mortis hujus (Ibid., 24), nondum facto  quod alibi dicit, Seminatur corpus animale, surget  corpus spirituale (I Cor. XV, 44). Tunc enim ex toto se, id est, ex utraque parte qua constat, spiritualis homo erit, quando spirituale etiam corpus erit. Neque enim absurdum est, ut sit in illa vita etiam caro spiritualis; si potuit esse in hac vita, in his qui adhuc carnalia sapiunt, etiam spiritus ipse carnalis. Sic ergo ideo dixit, Ego autem carnalis sum; quia nondum spirituale corpus habebat Apostolus. Sicut posset dicere, Ego autem mortalis sum: quod utique non nisi secundum corpus intelligeretur dixisse, quod nondum fuerat immortalitate vestitum. Item quod adjunxit, Venundatus sub peccato: ne quisquam eum nondum redemptum Christi sanguine existimet, etiam hoc secundum illud potest intelligi, quod ait, Et nos primitias habentes spiritus, et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri (Rom. VIII, 23). Si enim secundum hoc se dicit venundatum sub peccato, quod adhuc non est redemptum a corruptione corpus ejus; vel venundatum aliquando in prima transgressione praecepti, ut haberet corpus corruptibile quod aggravat animam (Sap. IX, 15): quid prohibet hic Apostolum intelligi de se ipso dicere, quod ita dicit, ut etiam  in ipso possit  intelligi; etiamsi in sua persona non se solum, sed omnes accipi velit, qui se noverunt spirituali delectatione  cum carnis affectione sine consensione confligere.

18. An forte metuimus ea quae sequuntur. Quod enim operor, ignoro: non enim quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio: ne forte ex his verbis quispiam consentire carnis concupiscentiae ad opera mala suspicetur Apostolum ? Sed considerandum est quod adjungit: Si autem quod nolo, hoc facio, consentio legi quoniam bona est. Magis enim se dicit legi consentire, quam carnis concupiscentiae. Hanc enim peccati nomine appellat. Facere ergo se dixit et operari, non affectu consentiendi et implendi, sed ipso motu concupiscendi. Hinc ergo, inquit, consentio legi quoniam bona est: consentio, quia nolo quod non vult. Deinde dicit, Nunc autem jam non ego operor illud, sed id quod habitat in me peccatum. Quid est, Nunc autem; nisi, Jam nunc sub gratia, quae liberavit delectationem voluntatis a consensione cupiditatis? Non enim melius intelligitur, Non ego operor, nisi quia non consentit exhibere membra sua arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 13). Nam si et concupiscit et consentit et agit; quomodo non ipse illud operatur, etiamsi se operari doleat, et vinci graviter ingemiscat?

19. Jam illud quod sequitur, nonne unde loquatur, apertissime ostendit? Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Si enim non exponeret adjungendo, hoc est in carne mea, aliter fortasse acciperetur quod dixit, in me. Ac per hoc versat hoc idem repetens, et inculcans: Velle enim adjacet mihi; perficere autem bonum, non. Hoc est enim perficere bonum, ut nec concupiscat homo. Imperfectum est autem bonum, quando concupiscit, etiam si concupiscentiae non consentit ad malum. Non enim quod volo facio bonum, inquit; sed quod nolo malum, hoc ago. Si autem quod nolo ego, hoc facio; jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Id repetivit inculcans, et tanquam tardissimos de somno excitans: Invenio ergo legem, inquit, mihi volenti facere bonum, quoniam mihi malum adjacet. Illa ergo bonum est volenti facere, adjacet autem malum ex concupiscentia, cui non consentit qui dicit, Jam non ego operor illud.

20. Apertius autem quod sequitur utrumque declarat: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati , quae est in membris meis. Sed quod dixit, captivantem me, potest movere, si nulla consensio est. Unde propter tria ista, duo scilicet de quibus jam disputavimus, quod ait, Ego autem carnalis sum, et, venundatus sub peccato, et hoc tertium, captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis, potest videri  Apostolus cum describere qui sub lege adhuc vivit, nondum sub gratia. Sed sicut illa duo exposuimus, propter carnem adhuc corruptibilem dicta; sic et hoc potest intelligi, ut captivantem me, dixerit, carne, non mente; motione, non consensione: et ideo captivantem me, quia et in ipsa carne non est aliena natura, sed nostra. Sicut ergo exposuit ipse quid dixerit, Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum: sic jam  ex illius expositione hunc locum debemus accipere, tanquam dixerit, captivantem me, hoc est, carnem meam, in lege peccati, quae est in membris meis.

21. Deinde subjungit propter quod dicta sunt omnia: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Atque inde concludit, Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati: carne scilicet legi peccati, concupiscendo; mente autem legi Dei, eidem concupiscentiae non consentiendo. Nulla ergo condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Jesu. Non enim damnatur, nisi qui concupiscentiae carnis consentit ad malum. Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu liberavit te a lege peccati et mortis (Rom. VII, 15-VIII, 2): ne scilicet consensionem tuam concupiscentia sibi vindicet carnis. Et ea quae sequuntur, eumdem sensum magis magisque demonstrant: sed adhibendus est modus.

22. Visum autem aliquando etiam mihi fuerat, hominem sub lege, isto Apostoli sermone describi . Sed vim mihi fecerunt postea ista verba, quod ait, Nunc autem jam non ego operor illud. Ad hoc enim pertinet illud quod ait et postea, Nulla ergo condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Jesu. Et quia non video quomodo diceret homo sub lege, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem: cum ipsa delectatio boni, qua etiam non consentit ad malum, non timore poenae, sed amore justitiae (hoc est enim condelectari), nonnisi gratiae deputanda sit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal