- Tabla de Contenidos
CAPUT VIII.
13. Quinta calumnia, Paulum et caeteros Apostolos libidine pollutos fuisse dici.---Apostolum etiam Paulum, inquit, vel omnes apostolos dicunt semper immoderata libidine fuisse pollutos. Quis hoc vel profanus audeat dicere? Sed nimirum iste propterea sic calumniatur , quia contendunt id quod dixit Apostolus, Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; velle enim adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio (Rom. VII, 18); et caetera talia, non eum dixisse de se ipso, sed nescio cujus alterius, qui illa pateretur, induxisse personam: propter quod locus ipse in ejus Epistola diligenter considerandus est et scrutandus, ne in ejus aliqua obscuritate delitescat error istorum. Quamvis ergo latius hinc Apostolus disputet, et magno diuturnoque conflictu gratiam defendens adversus eos qui gloriabantur in lege; tamen ad rem pertinentia pauca contingimus. Unde ait: Quia non justificabitur ex lege omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas: justitia autem Dei per fidem Jesu Christi, in omnes qui credunt. Non est enim distinctio. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei; justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu. Et iterum: Ubi est gloriatio ? Exclusa est. Per quam legem? factorum? Non, sed per legem fidei. Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis (Id. III, 20-28). Et iterum: Non enim per legem promissio Abrahae aut semini ejus , ut haeres esset mundi, sed per justitiam fidei. Si enim qui per legem, haeredes sunt; exinanita est fides, et evacuata est promissio. Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio (Rom. IV, 13-15). Et alio loco: Lex autem subintravit, ut abundaret delictum: ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia (Id. V, 20). Item alio loco: Peccatum enim vobis non dominabitur, non enim estis sub lege, sed sub gratia (Id. VI, 14). Itemque alio loco: An ignoratis, fratres, (scientibus enim legem loquor), quia lex dominatur homini in quantum tempus vivit? Mulier enim sub viro, viro marito juncta est legi: si autem mortuus fuerit vir ejus, evacuata est a lege viri. Et paulo post: Itaque, fratres mei, et vos mortui estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti: nunc vero evacuati sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae. His atque hujusmodi contestationibus Doctor ille Gentium satis evidenter ostendit, legem non potuisse auferre, sed potius auxisse peccatum, quod auferat gratia: quoniam lex jubere novit, cui succumbit infirmitas; gratia juvare, qua infunditur charitas. Ne quis enim propter haec testimonia vituperet legem, et malam esse contendat, vidit Apostolus male intelligentibus quid posset occurrere, et eamdem sibi ipse proposuit quaestionem: Quid ergo dicemus, inquit? Lex peccatum est? Absit: sed peccatum non cognovi nisi per legem. Hoc jam superius dixerat, Per legem enim cognitio peccati. Non ergo ablatio , sed cognitio.
14. Apostolum ex sua et aliorum qui sub gratia, non sub lege adhuc sunt, persona locutum esse. Hinc autem jam incipit, propter quod ista consideranda suscepimus, introducere personam suam, et tanquam de se ipso loqui: ubi nolunt Pelagiani ipsum Apostolum intelligi; sed quod in se alium transfiguraverit, id est, hominem sub lege adhuc positum, nondum per gratiam liberatum. Ubi quidem jam debent concedere, quod in lege nemo justificatur, sicut alibi idem apostolus dicit (Galat. III, 11); sed ad cognitionem peccati, et ad ipsius legis praevaricationem valere legem, ut, cognito auctoque peccato, per fidem gratia requiratur. Non autem timent ista de Apostolo intelligi, quae posset et de praeteritis suis dicere, sed ea quae sequuntur timent. Hic enim: Concupiscentiam, inquit, nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum est: ego autem vivebam aliquando sine lege: adveniente autem mandato peccatum revixit; ego autem mortuus sum. Et inventum est mihi mandatum, quod erat in vitam, hoc esse in mortem. Peccatum enim, accepta occasione per mandatum, fefellit me, et per illud occidit. Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum (Rom. VII, 1-13). Haec omnia, sicut dixi, potest videri Apostolus de sua vita commemorasse praeterita: ut illud quod ait, Ego autem vivebam aliquando sine lege; aetatem suam primam ab infantia ante rationales annos voluerit intelligi: quod autem adjunxit, Adveniente autem mandato peccatum revixit; ego autem mortuus sum; jam se praecepti capacem, sed non efficacem, et ideo praevaricatorem legis ostenderet.