- Tabla de Contenidos
CAPUT XV.
29. Julianus suorum fidem Catholicorum sententiis opponit. Antithesis prima, de libero arbitrio. Secunda, de nuptiis. Tertia, de conjugali commixtione. Jam itaque de caetero videamus, quemadmodum posteaquam nobis calumniose putavit objicienda quae credimus, et fingenda quae non credimus, suam ipse vel Pelagianorum fidem profiteatur. «Contra haec,» inquit, «nos quotidie disputamus, et ideo nolumus praevaricatoribus adhibere consensum, quia nos dicimus liberum arbitrium in omnibus esse naturaliter, nec Adae peccato perire potuisse: quod Scripturarum omnium auctoritate firmatur.» Haec si quemadmodum oportet, non contra Dei gratiam diceretis; non consensum praevaricatoribus adhiberetis, sed vestrum sensum corrigeretis. Hinc autem quantum potuimus, et quantum sufficere visum est, superius disputavimus.
30. «Dicimus,» inquit, «has quae nunc aguntur in orbe terrarum, a Deo nuptias institutas, nec reos esse conjuges, sed fornicatores et adulteros condemnandos.» Hoc verum et catholicum est: sed quod vos hinc vultis efficere, ut de commixtione masculi et feminae, nihil peccati nascentes trahant, quod lavacro regenerationis expietur, hoc falsum est et haereticum.
31. «Motum,» inquit, «genitalium, id est, ipsam virilitatem sine qua non potest esse commixtio, a Deo dicimus institutam.» Ad hoc respondemus, motum genitalium, et, ut verbo ejus utar, virilitatem, sine qua non potest esse commixtio, Deus sic instituit, ut nihil haberet pudendum. Non enim fas fuit ut ejus erubesceret creatura de sui opere Creatoris; sed inobedientia membrorum supplicio justo primis hominibus inobedientibus reddita est, de qua erubuerunt, quando foliis ficulneis pudenda texerunt, quae prius pudenda non fuerunt.