- Tabla de Contenidos
CAPUT XXII.
40. Sexta antithesis, de gratia omnibus necessaria et de Baptismo parvulorum. «Gratiam Christi,» inquiunt, «omnibus necessariam et majoribus et parvulis confitemur; et eos qui dicunt de duobus baptizatis natum non debere baptizari, anathematizamus.» Novimus quomodo non secundum Paulum apostolum, sed secundum Pelagium haereticum ista dicatis: parvulis videlicet Baptismum necessarium, non propter remissionem peccatorum, sed tantummodo propter regnum coelorum. Datis enim eis extra regnum Dei locum salutis et vitae aeternae, etiamsi non fuerint baptizati. Nec attenditis quod scriptum est: Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit ; qui autem non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16). Propter quod in Ecclesia Salvatoris per alios parvuli credunt, sicut ex aliis ea quae illis in Baptismo remittuntur peccata traxerunt. Nec illud cogitatis, eos vitam habere non posse, qui fuerint expertes corporis et sanguinis Christi, dicente ipso, Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54). Aut si evangelicis vocibus cogimini confiteri, nec vitam salutemque posse habere parvulos de corpore exeuntes, nisi fuerint baptizati; quaerite cur compellantur non baptizati secundae mortis subire supplicium, judicante illo qui neminem damnat immeritum; et invenietis quod non vultis, originale peccatum.