CAPUT IX.

15. Voluntate peccat, qui solo timore non peccat. Nec moveat quod ad Philippenses scripsit, Secundum justitiam quae in lege est, qui fuerim  sine querela (Philipp. III, 6). Potuit enim esse intus in affectionibus pravis praevaricator legis, et tamen conspicua opera legis implere, vel timore hominum, vel ipsius Dei; sed poenae formidine, non dilectione et delectatione  justitiae. Aliud est enim voluntate benefaciendi benefacere, aliud autem ad malefaciendum sic voluntate inclinari, ut etiam faceret si hoc posset impune permitti. Nam sic profecto in ipsa intus voluntate peccat, qui non voluntate, sed timore non peccat. In quibus interioribus suis talem se fuisse sciens Apostolus ante gratiam Dei, quae per Jesum Christum Dominum nostrum est, alibi hoc apertissime confitetur. Scribens quippe ad Ephesios: Et vos, inquit, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris, spiritus ejus, qui nunc operatur in filiis diffidentiae in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et affectionum, et eramus naturaliter filii irae, sicut et caeteri: Deus autem qui dives est in misericordia, propter multam dilectionem qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, cujus gratia sumus salvi facti (Ephes. II, 1-5). Rursus ad Titum: Fuimus enim et nos, inquit, stulti aliquando et increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, abominabiles, invicem odio habentes. Talis Saulus fuit, quando secundum justitiam quae in lege est, sine querela fuisse se dicit. Nam quia non post hanc abominabilem vitam, ut esset sine querela, in lege profecerat, moresque mutaverat, evidenter in his  quae sequuntur ostendit; quandoquidem mutatum se non dicit ab his malis, nisi per gratiam Salvatoris. Adjungens enim hoc ipsum etiam hic, sicut ad Ephesios , ait: Cum autem benignitas et humanitas illuxit Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiae, quae nos fecimus; sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem ditissime effudit super nos, per Jesum Christum Salvatorem nostrum; ut justificati gratia ipsius, haeredes efficiamur secundum spem vitae aeternae (Tit. III, 3-7).

16. Quod autem ait in hoc Epistolae loco ad Romanos, Peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; congruit superioribus ubi dixit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem; nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Et superius, Per legem cognitio peccati: hoc enim et hic dixit, ut appareat peccatum: ut illud quod dixerat, Sine lege enim peccatum mortuum est; non intelligamus nisi tanquam non sit, Latet, non apparet, penitus ignoratur, tanquam in nescio quibus ignorantiae tenebris sit sepultum. Et quod ait, Ego autem vivebam aliquando sine lege; quid ait, nisi, Vivere mihi videbar? Et quod adjunxit, Adveniente autem mandato peccatum revixit; quid est aliud, quam, Eminuit  et apparuit? Nec tamen ait, Vixit; sed, revixit. Vixerat enim aliquando in paradiso, quando contra datum praeceptum satis apparebat admissum: cum autem a nascentibus trahitur, tanquam mortuum sit latet, donec repugnans justitiae malum ejus prohibitione sentiatur, cum aliud jubetur atque approbatur, aliud delectat atque dominatur: tunc peccatum quodam modo in notitia nati hominis reviviscit, quod in notitia primum  facti hominis aliquando jam vixerat.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal