- Tabla de Contenidos
CAPUT XI.
23. Iterum de eodem argumento. Nam et ubi ait, Quis me liberabit de corpore mortis hujus; quis neget Apostolum cum haec diceret, adhuc fuisse in corpore mortis hujus? A quo utique impii non liberantur, quibus eadem corpora ad tormenta aeterna redduntur. Liberari ergo est a corpore mortis hujus, omni sanato languore concupiscentiae carnis, non ad poenam corpus recipere, sed ad gloriam. Huic loco et illud satis consonat: Etiam nos ipsi primitias habentes spiritus, et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Nimirum enim gemitu isto ingemiscimus, in quo dicimus, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Illud etiam ubi ait, Quod enim operor, ignoro; quid est aliud, quam, Nolo, non approbo, non consentio, non facio? Alioquin contrarium est his, quae superius dixit, Per legem cognitio peccati; et, Peccatum non cognovi nisi per legem; et, Peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Quomodo enim peccatum per legem cognovit, quod ignorat? quomodo apparet peccatum, quod ignoratur? Sic ergo dictum est, ignoro, Non facio, quia nulla consensione id ego ipse committo: quomodo dicturus est Dominus impiis, Non novi vos (Matth. VII, 23); quem procul dubio latere nihil potest: et sicut dictum est, Eum qui non noverat peccatum (II Cor. V, 21); quod est, Non fecerat: neque enim non noverat quod arguebat?
24. His atque hujusmodi in ista Scripturae apostolicae circumstantia diligenter consideratis, recte intelligitur Apostolus, non quidem se solum in sua persona, verum alios etiam sub gratia constitutos significasse, sed secum nondum in illa constitutos pace perfecta, in qua absorbebitur mors in victoriam (I Cor. XV, 54). De qua post dicit, Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum; spiritus autem vita est propter justitiam. Si ergo Spiritus ejus qui suscitavit Jesum ex mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum Jesum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 10, 11). Vivificatis igitur mortalibus corporibus nostris, non solum ad peccandum consensio nulla erit, sed nec ipsa cui non consentiatur carnis concupiscentia remanebit. Quam spiritui resistentem non habere in carne mortali, ille tantummodo homo potuit, qui non per ipsam ad homines venit. Et ideo Apostolos, quia homines erant, et corpus quod corrumpitur et aggravat animam, in hujus vitae mortalitate portabant, absit ut dicamus, sicut iste calumniatur, «semper immoderata libidine fuisse pollutos:» sed dicimus a consensione pravarum libidinum liberos, de concupiscentia tamen carnis, quam moderando frenabant, tanta humilitate et pietate gemuisse, ut optarent eam non habere potius, quam domare.