CAPUT XIX.

37. Initium bonae voluntatis, donum gratiae. Venire ad Christum est credere. Vis gratiae. Vos autem in bono opere sic putatis adjuvari hominem gratia Dei, ut in excitanda ejus ad ipsum bonum opus voluntate, nihil eam credatis operari. Quod satis ipsa tua verba declarant. Cur enim non dixisti, hominem Dei gratia in bonum opus excitari, sicut dixisti, «in malum diaboli suggestionibus incitari;» sed aisti, «in bono opere a Dei gratia semper adjuvari?» tanquam sua voluntate, nulla Dei gratia bonum opus aggressus, in ipso jam opere divinitus adjuvetur, pro meritis videlicet voluntatis bonae; ut reddatur debita gratia, non donetur indebita: ac sic gratia jam non sit gratia (Rom. XI, 6); sed sit illud quod Pelagius in judicio Palaestino ficto corde damnavit, gratiam Dei secundum merita nostra dari . Dic mihi, obsecro, quid boni Paulus adhuc Saulus, volebat, ac non potius magna mala, quando spirans caedem pergebat ad vastandos horrenda mentis caecitate ac furore Christianos? Quibus meritis bonae voluntatis Deus illum ab his malis ad bona, mirabili et repentina vocatione convertit (Act. IX)? Quid ego dicam, quibus meritis, cum ipse clamet, Non ex operibus justitiae quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit (Tit. III, 5)? Quid illud  quod jam commemoravi dixisse Dominum, Nemo potest venire ad me, quod intelligitur, Credere in me; nisi ei datum fuerit a Patre meo (Joan. VI, 66)? Utrum jam volenti credere pro meritis bonae voluntatis hoc datur: an potius ut credat, ipsa voluntas, sicut Sauli, desuper excitatur, etiam si tam sit aversus a fide, ut credentes etiam persequatur? Utquid enim nobis Dominus praecepit, ut oremus pro eis qui nos persequuntur (Matth. V, 44)? Numquid hoc oramus, ut eis pro bona eorum voluntate gratia Dei retribuatur, ac non potius ut mala in bonum voluntas ipsa  mutetur? Sicut credimus, tunc a sanctis quos persequebatur, non inaniter oratum esse pro Saulo (Act. VII, 59), ut ad fidem quam vastabat, voluntas ejus converteretur. Et illius quidem conversio desuper facta, manifesto etiam miraculo apparuit. Quam multi inimici Christi quotidie subito Dei occulta gratia trahuntur ad Christum? Quod verbum si non ex Evangelio posuissem, quanta de me propter hoc iste dixisset; cum etiam nunc obluctetur non mihi, sed illi qui clamat, Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum (Joan. VI, 44)? Non enim ait, Duxerit, ut illic aliquo modo intelligamus praecedere voluntatem. Quis trahitur, si jam volebat? Et tamen nemo venit, nisi velit. Trahitur ergo miris modis ut velit, ab illo qui novit intus in ipsis hominum cordibus operari, non ut homines, quod fieri non potest, nolentes credant, sed ut volentes ex nolentibus fiant.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal