- Tabla de Contenidos
CAPUT V.
9. Altera Juliani calumnia, Nuptias non a Deo institutas dici. Tertia calumnia, Damnari conjugalem congressum. Sed jam videamus quod sequitur. «Dicunt etiam,» inquit, «istas quae modo aguntur nuptias a Deo institutas non fuisse: quod in libro Augustini legitur , contra quem ego modo quatuor libellis respondi. Cujus Augustini dicta inimici nostri in veritatis odium susceperunt.» His ejus calumniosissimis verbis breviter video respondendum: quia repetit ea postea, ubi vult ipse insinuare quasi contra nostra isti quid dicant; ibi cum illo , quantum res postulare videbitur, Domino adjuvante certandum est. Nunc ergo respondeo, a Deo nuptias institutas, et tunc, quando dictum est, Propterea relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una (Gen. II, 24): et nunc, propter quod scriptum est, A Domino jungitur viro mulier (Prov. XIX, 14). Neque enim aliud fit etiam nunc quam illud, ut adhaereat homo uxori suae, et sint duo in carne una. De ipsis quippe nuptiis, quae nunc fiunt, consultus est Dominus a Judaeis, utrum liceret quacumque causa dimittere uxorem. Et isto commemorato testimonio legis adjunxit, Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX, 3-6). Hoc testimonium legis adhibuit etiam Apostolus Paulus, cum viros moneret ut ab eis diligerentur uxores (Ephes. V, 25, 51). Absit ergo, ut in libro meo contra haec testimonia divina iste aliquid legerit. Sed vel non intelligendo, vel magis calumniando, in alium sensum conatur detorquere quod legit. Librum autem meum, contra quem se quatuor libellis respondisse commemorat, post damnationem Pelagii Coelestiique conscripsi. Quod ideo dicendum putavi, quoniam iste dicit, ab inimicis suis in odium veritatis dicta mea fuisse suscepta: ne ideo quisquam existimet, propter hunc librum meum inimicos gratiae Christi novos haereticos fuisse damnatos. In eo autem libro defensio est potius, quam reprehensio nuptiarum.
10. «Dicunt etiam,» inquit, «motum genitalium et commixtionem conjugum, a diabolo fuisse repertam: et propterea eos qui nascuntur innocentes , reos esse; et a diabolo fieri, non a Deo, quia de hac diabolica commixtione nascuntur. Hoc autem sine aliqua ambiguitate Manichaeum est.» Imo sicut dicimus a Deo nuptias institutas propter ordinatam generationem filiorum; ita dicimus filiorum gignendorum seminationem sine motu genitalium et sine commixtione conjugum nec in paradiso, si filii gignerentur, esse potuisse. Sed utrum talis eorum motus atque commixtio fuisset, si nemo peccasset, qualis nunc est cum pudenda libidine, hinc est quaestio: de qua diligentius postea, si Deus voluerit, disputabimus.