- Tabla de Contenidos
CAPUT VI.
11. Pelagianorum consilium in laudanda conjugalis commixtionis innocentia. Quid tamen isti velint, quid intendant, quo rem perducere moliantur, adjuncta istius verba declarant, ubi ait nos dicere, «propterea eos qui innocentes nascuntur, reos esse; et a diabolo fieri, non a Deo, quia de hac diabolica commixtione nascuntur.» Cum itaque nos nec diabolicam dicamus conjugum commixtionem, maxime fidelium, quae fit causa generandorum qui postea regenerandi sunt, filiorum: nec homines ullos a diabolo fieri, sed a Deo in quantum homines sunt: et tamen etiam de conjugibus fidelibus reos nasci, tanquam ex oliva oleastrum, propter originale peccatum; et propter hoc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo; quoniam diabolus culpae auctor est, non naturae: contra illi parvulos dicentes nullum trahere originale peccatum, et ideo non esse sub diabolo; quid efficere laborant, nisi ut illa Dei gratia evacuetur in parvulis, qua eruit nos, sicut dicit Apostolus, de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii charitatis suae (Coloss. I, 13)? Quandoquidem parvulos negant esse in potestate tenebrarum, etiam ante Domini liberatoris auxilium; ita in eis laudantes opus Creatoris, ut misericordiam destruant Redemptoris. Quam nos quoniam et in majoribus et in parvulis confitemur, «hoc» dicit «sine aliqua ambiguitate esse Manichaeum:» cum sit antiquissimum catholicum, unde novum istorum dogma evertatur haereticum.