CAPUT XVI.

32. Perizomata quae sibi Adam et Eva consuerunt. Apertio oculorum Adae et Evae. Pudor nuditatis. Neque enim sibi tunicas, ut totum corpus tegerent post peccatum, sed succinctoria consuerunt (Gen. III, 7), quae nonnulli interpretes nostri minus diligentes  tegmina interpretati sunt. Quod quidem verum est: sed generale nomen est tegmen, quo indumentum et operimentum omne possit intelligi. Et ideo debuit ambiguitas evitari, ut quemadmodum  graecus περιζώματα posuit, quibus non teguntur nisi pudendae corporis partes, sic et latinus, aut ipsum graecum poneret, quia et ipso jam consuetudo utitur pro latino, vel sicut quidam succinctoria, vel sicut alii melius campestria nominarunt. Ex illo quippe hoc nomen est, quod pudenda juvenes tegebant antiquo more Romano, quando nudi exercebantur in campo: unde campestrati appellantur hodieque, qui  eadem membra cingendo cooperiunt. Quanquam si ea quibus peccatum est, tegenda fuerant post peccatum; ne tunicis quidem indui debuerunt, sed manum et os tegere, quia sumendo et vescendo peccarunt. Quid sibi ergo vult, quod accepto prohibito cibo, cum fuisset praecepti facta transgressio, in illa membra aspectus intenditur? Quae ibi novitas ignota sentitur, et se compellit adverti? quod apertione significatur oculorum. Neque enim eis vel quando ille nomina pecoribus et volueribus imponebat (Gen. II, 20), vel quando illa pulchrum lignum vidit et bonum, oculi non patebant; sed aperti, hoc est, intenti ad intuendum facti sunt (Id. III, 6, 7): sicut scriptum est de Agar ancilla Sarrae, quod aperuit oculos suos, et vidit puteum (Id. XXI, 19); quos clausos utique non habebat. Ut ergo nuditatis suae, quam quotidie profecto intuebantur, nec confundebantur, eos subito sic puderet, ut membra illa jam nuda ferre non possent, sed statim operire curarent; nonne et ille in motu aperto, et illa in occulto, contra suae voluntatis arbitrium inobedientia illa membra senserunt, quibus utique nutu voluntario sicut caeteris dominari debuerunt? Quod merito passi sunt quia et ipsi obedientes suo Domino non fuerunt. Erubuerunt ergo, ita se Creatori suo non exhibuisse servitium, ut in eis membris  ex quibus essent filii procreandi, mererentur amittere  dominatum.

33. Hoc pudoris genus, haec erubescendi necessitas certe cum omni homine nascitur, et ipsis quodammodo naturae legibus imperatur, ut in hac re verecundentur etiam ipsa pudica conjugia; nec quisquam tam male turpiterque proficiat, ut quia cognovit Deum esse conditorem naturae auctoremque nuptiarum, ideo etiam miscendus uxori, si quis eum videat, non de his motibus erubescat, quaeratque secretum, ubi non solum alienorum, verum etiam suorum omnium possit vitare conspectum. Itaque sua culpa sibi accidens malum, natura humana permittatur agnoscere; ne cogatur, aut quod est impudentissimum, de his suis motibus non erubescere, aut quod est ingratissimum, de sui creatoris operibus erubescere. Quo tamen malo, propter bonum generationis filiorum, bene utuntur pudica conjugia. Solius autem carnalis voluptatis causa libidini consentire, peccatum est; quamvis conjugatis secundum veniam concedatur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal