CAPUT XXIII.

41. Septima antithesis, de Baptismi effectu. «Eos etiam qui dicunt,» inquit, «Baptisma non omnia peccata delere, condemnamus; quia scimus plenam purgationem per ipsa mysteria conferri.» Hoc dicimus et nos: sed parvulos quoque per ipsa mysteria, primae nativitatis et obnoxiae successionis vinculis solvi, non dicitis vos. Propter quod de Ecclesia Christi, quae hoc antiquitus tenet, oportet ut sicut alii haeretici segregemini et vos.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal