CAPUT II.

4. Julianum impugnat asserentem liberum  arbitrium peccato Adae periisse. Jam itaque Juliani respondeamus Epistolae. «Dicunt,» inquit, «illi Manichaei, quibus modo non communicamus, id est, toti isti cum quibus dissentimus, quia primi hominis peccato, id est, Adae, liberum arbitrium perierit, et nemo jam potestatem habeat bene vivendi, sed omnes in peccatum carnis suae necessitate cogantur.» Manichaeos appellat Catholicos, more illius Joviniani, qui ante paucos annos haereticus novus, virginitatem sanctae Mariae destruebat, et virginitati sacrae nuptias fidelium coaequabat. Nec ob aliud hoc objiciebat Catholicis, nisi quia eos videri volebat accusatores vel damnatores esse nuptiarum.

5. Liberum autem arbitrium defendendo praecipitant, ut de illo potius ad faciendam justitiam, quam de Domini adjutorio confidatur, atque ut in se quisque, non in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Quis autem nostrum dicat, quod primi hominis peccato perierit liberum arbitrium de humano genere? Libertas quidem periit per peccatum, sed illa quae in paradiso fuit, habendi plenam cum immortalitate justitiam; propter quod natura humana divina indiget gratia, dicente Domino, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36): utique liberi ad bene justeque vivendum. Nam liberum arbitrium usque adeo in peccatore non periit, ut per illud peccent, maxime omnes qui cum delectatione peccant et amore peccati, hoc eis placet quod eos libet . Unde et Apostolus, Cum essetis inquit, servi peccati, liberi fuistis justitiae. Ecce ostenduntur etiam peccato minime potuisse, nisi alia libertate, servire. Liberi ergo a justitia non sunt, nisi arbitrio voluntatis: liberi autem a peccato non fiunt, nisi gratia Salvatoris. Propter quod admirabilis Doctor etiam verba ipsa discrevit: Cum enim servi essetis, inquit, peccati, liberi fuistis justitiae. Quem ergo fructum habuistis tunc in his, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est: nunc autem liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam (Rom. VI, 20-22). Liberos dixit justitiae, non liberatos: a peccato autem non liberos, ne sibi hoc tribuerent; sed vigilantissime maluit dicere liberatos, referens hoc ad illam Domini sententiam, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. Cum itaque non vivant bene filii hominum , nisi effecti filii Dei, quid est quod iste libero arbitrio vult bene vivendi tribuere potestatem; cum haec potestas non detur nisi gratia Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum (Id. VII, 25), dicente Evangelio, Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12)?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal