CAPUT XX.

38. Gratiae Dei vis demonstratur. Hoc verum esse non conjectura suspicamur humana, sed evidentissima divinarum Scripturarum auctoritate dignoscimus. Legitur in Paralipomenon libris: Et quidem in Juda facta est manus Dei, ut daret illis cor unum, ut facerent praeceptum regis et principum in verbo Domini (II Par. XXX, 12). Item per Ezechielem prophetam Dominus dicit: Dabo eis cor aliud, et spiritum novum dabo eis, et evellam cor eorum lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum; ut in praeceptis meis ambulent, et justificationes meas observent, et faciant eas (Ezech. XXXVI, 26, 27). Quid est autem quod Esther illa regina orat, et dicit, Da sermonem concinnum in os meum, et verba mea clarifica in conspectu leonis, et converte cor ejus in odium impugnantis nos? Utquid ista in oratione dicit Deo, si non operatur Deus in cordibus hominum voluntatem? Sed forte hoc mulier insipienter oravit. Videamus ergo utrum inaniter praemissus fuerit orantis affectus, et consecutus non fuerit exaudientis effectus. Ecce ingreditur ad regem. Ne multa dicamus. Et quia non ordine suo ingrediebatur, magna necessitate compulsa, intuitus est eam, sicut scriptum est, velut taurus in impetu indignationis suae. Et timuit regina, et conversus est color ejus per dissolutionem, et inclinavit se super caput delicatae suae, quae praecedebat eam. Et convertit Deus, et transtulit indignationem ejus in lenitatem. Jam sequentia commemorare quid opus est, ubi Deum complevisse  quod illa rogaverat, divina Scriptura testatur (Esth. XIV-XVI), operando in corde regis, quid aliud, quam voluntatem, qua jussit et factum est quod ab eo regina poposcerat? Quam Deus jam, ut fieret, exaudierat, qui cor regis, antequam mulieris sermonem poscentis audisset, occultissima et efficacissima potestate convertit, et transtulit ab indignatione ad lenitatem, hoc est, a voluntate laedendi ad voluntatem favendi: secundum illud Apostoli, Deus operatur  in vobis et velle. Numquid homines Dei qui haec scripserunt, imo ipse Spiritus Dei, quo auctore per eos ista conscripta sunt, oppugnavit liberum hominis arbitrium? Absit: sed Omnipotentis in omnibus et judicium justissimum, et auxilium misericordissimum commendavit. Sufficit enim scire homini quod non est iniquitas apud Deum. Jam quomodo ista dispenset, faciens alios secundum meritum vasa irae, alios  secundum gratiam vasa misericordiae (Rom. IX, 14, 22, 23); quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit (Id. XI, 34)? Si ergo ad honorem gratiae pertinemus, non simus ingrati, tribuendo nobis quod accepimus. Quid enim habemus, quod non accepimus (I Cor. IV, 7)?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal