- Tabla de Contenidos
CAPUT XXI.
39. Quinta Juliani antithesis, de justis veteris Testamenti. «Dicimus,» inquit, «sanctos veteris Testamenti perfecta hinc justitia ad aeternam transisse vitam, id est, studio virtutis ab omnibus recessisse peccatis: quia et illi quos legimus aliquid peccasse, postea tamen eos emendasse cognovimus.» Quantaelibet fuisse virtutis antiquos praedices justos, non eos salvos fecit nisi fides Mediatoris, qui in remissionem peccatorum sanguinem fudit. Ipsorum enim vox est: Credidi, propter quod locutus sum (Psal. CXV, 1). Unde ait et apostolus Paulus: Habentes autem eumdem spiritum fidei, secundum quod scriptum est, Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13). Quid est, eumdem spiritum; nisi quem justi quoque illi habuerunt, qui ista dixerunt? Dicit etiam apostolus Petrus: Quid vultis jugum imponere Gentibus, quod neque nos portare potuimus, neque patres nostri? Sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvi fieri , quemadmodum et illi (Act. XV, 10, 11). Hoc vos non vultis, inimici huic gratiae , ut eadem gratia Jesu Christi salvi facti credantur antiqui: sed distribuitis tempora secundum Pelagium, in cujus libris hoc legitur; et ante Legem dicitis salvos factos esse natura , deinde per Legem, postremo per Christum, quasi hominibus duorum superiorum temporum, ante Legem scilicet et in Lege, sanguis Christi non fuerit necessarius: evacuantes quod dictum est, Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5).