ADMONITIO IN OPUS CONTRA DUAS EPISTOLAS PELAGIANORUM.

Bonifacio Romanam Ecclesiam post Zosimum gubernante, duae Pelagianorum, quae per Italiam secreto circumferebantur Epistolae detectae sunt Catholicorum quorumdam vigilantia, delataeque ad eumdem Bonifacium papam. Alteram Julianus, ut dicebatur, Romam miserat: alteram autem decem et octo velut episcopi, idem nimirum Julianus, et cum eo forte Florus, Orontius, et caeteri ex Pelagianis in Ephesina synodo memorati, alii que Thessalonicam communi nomine, ad Rufum ejusdem loci episcopum direxerant. Utramque Epistolam Bonifacius curavit Augustino mittendam per Alypium episcopum: qui Alypius ex Italia in Africam sub anni 419 finem reversus, non eas tantum Epistolas, sed etiam excerpta de Juliani libris quaedam sibi a Valerio comite missa, secum reportavit. Adversus excerpta librum de Nuptiis et Concupiscentia secundum condidit Augustinus, anno forte 420; ac sub idem haud dubie tempus quatuor libros contra duas Epistolas Pelagianorum elucubravit, Bonifacio papae nuncupatos: quos subinde libros in Retractationum serie opusculis dicto anno 420 compositis proxime subjunxit.

Iidem libri Alypio rursumin Italiam navigante delati sunt ad Bonifacium: nam de illis Julianus in libro primo Operis Imperfecti, cap. 85, «Sicut in his libris,» inquit, «quos nunc per Alypium ad Bonifacium misisti.» Qui de his quoque ibidem, libro secundo, cap. 178, scribit, «Quod tam nefarium est, ut cum a nobis in ea Epistola, quam ad Orientem misimus, vobis fuisset objectum, tu in his libris, quos nuper ad Bonifacium misisti, negando a te propulsare coneris.» Quod vero ad eam Epistolam attinet, quae Romam a Juliano missa ferebatur, cujus Epistolae verba haec Augustinus in libro secundo de Nuptiis et Concupiscentia, n. 2, attulit,  «Dicunt etiam istas quae modo aguntur, nuptias a Deo institutas non fuisse, quod in libro Augustini legitur, contra quem ego modo quatuor libris respondi:» illam Julianus suam esse inficiatur in libro primo Operis Imperfecti, cap. 18. «Facit quoque,» inquit, Epistolae mentionem, quam a me ait Romam fuisse directam: sed per verba quae posuit, nequivimus quo de scripto loqueretur agnoscere. Nam ad Zosimum quondam illius civitatis episcopum super his quaestionibus duas Epistolas destinavi, verum eo tempore, quo adhuc libros exorsus non eram.» Respondet Augustinus: «Haec Epistola non est ad Zosimum,» id est, non ad eum nominatim scripta, «sed ad eos seducendos, qui Romae possent tali suasione seduci. Sed si eam non agnoscis, ecce non sit tua.» Suspicamur nos, Julianum dissimulandi ansam capere ex istis verbis: «Quod in libro Augustini legitur contra quem,» etc., quae forte quispiam postea in margine annotavit, atque inde alius in textum Epistolae transtulit.

In primo libro subsequentis operis, Epistolae a Juliano, ut ferebatur, Romam missae respondet Augustinus.

In secundo et aliis deinceps alteram excutit Pelagianorum Epistolam ad Rufum Thessalonicensem. Ostendit in primis Catholicos cum a Pelagianis abhorrent, non in Manichaeos incidere. Calumniam praevaricationis in Pelagii Coelestiique sub Zosimo damnatione admissae propulsat a Romanis clericis. Gratiae nomine nec fatum asseri a Catholicis, nec personarum acceptionem Deo tribui demonstrat.

In tertio exponit contra Pelagianam haeresim quid vere Catholici dicant de Legis utilitate, quid de Baptismi effectu ac virtute doceant, quid de utriusque Testamenti discrepantia, quid de Prophetarum et Apostolorum justitia et perfectione, quid de appellatione peccati in Christo, quid postremo de praeceptorum in futura vita impletione profiteantur.

In quarto denique insidias aperit, quae reliqua parte Epistolae secundae Pelagianorum, in quinque doctrinae eorum capitibus latent, in laude scilicet creaturae, laude nuptiarum, laude Legis, laude liberi arbitrii, et laude sanctorum: atque ad finem libri profert Cypriani et Ambrosii testimonia pro catholica fide, quaedam de originali peccato, alia de gratiae adjutorio, ultima de praesentis justitiae imperfectione.

S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI CONTRA DUAS EPISTOLAS PELAGIANORUM AD BONIFACIUM ROMANAE ECCLESIAE EPISCOPUM Libri quatuor .   (C)

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal