CAPUT IV.

8. Pelagiani praecipitatores liberi arbitrii. Hoc isti nolunt elati et superbi, nec purgando defensores, sed extollendo praecipitatores liberi arbitrii. Qui non ob aliud nobis haec dicentibus indignantur, nisi quia gloriari in Domino dedignantur. Timuit tamen Pelagius episcopale judicium Palaestinum: et cum ei fuisset objectum, quod diceret gratiam Dei secundum merita nostra dari; negavit se dicere, et eos qui hoc dicerent, anathematizando damnavit . Nec aliud tamen defendere invenitur in libris, quos postmodum scripsit; fraudem se putans hominibus judicantibus  fecisse mentiendo, aut nescio quomodo suum sensum verbis ambiguis obtegendo.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal