- Tabla de Contenidos
CAPUT VII.
12. Quarta calumnia, Sanctos veteris Testamenti non a peccatis liberos dici. «Dicunt,» inquit, «sanctos in vetere Testamento non caruisse peccatis, id est, nec per emendationem a criminibus fuisse liberos, sed in reatu a morte fuisse deprehensos.» Imo dicimus vel ante Legem vel tempore veteris Testamenti a peccatis fuisse liberatos, non virtute propria; quia maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5); et in hoc sine dubio maledicto sunt, quos etiam Psalmus divinus notat, Qui confidunt in virtute sua (Psal. XLVIII, 7): nec vetere Testamento, quod in servitutem generat (Galat. IV, 24), quamvis certae dispensationis gratia divinitus datum sit: nec ipsa lege sancta et justa et bona (Rom. VII, 12), ubi scriptum est, Non concupisces (Exod. XX, 17); quoniam non est data quae posset vivificare, sed praevaricationis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est (Galat. III, 21, 19): sed liberatos esse per sanguinem ipsius redemptoris, qui est unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Isti autem inimici gratiae Dei, quae data est pusillis et magnis per Jesum Christum Dominum nostrum, ideo dicunt antiquos homines Dei perfectae fuisse justitiae, ne Christi incarnatione, passione, resurrectione, cujus fide salvi facti sunt, credantur eguisse.