CAPUT PRIMUM.

1. Pelagiani Catholicos Manichaeorum nomine criminantur. Jam nunc aliam, non Juliani tantum, sed ei  communem cum plurimis Pelagianis episcopis, quam Thessalonicam miserunt, consideremus Epistolam, eique, Domino adjuvante, respondeamus, ut possumus. Quod opus nostrum ne longius fiat, quam causae ipsius necessitas postulat; quid opus est ea quoque refellere, quae dogmatis eorum insidiosa venena non continent, sed tantum in auxilium suum, vel pro catholica fide contra Manichaeorum, sicut loquuntur, profanitatem, consensionem  Orientalium episcoporum videntur exposcere; nihil aliud nitentes, nisi ut horribili haeresi objecta, cujus se adversarios esse confingunt, lateant inimici gratiae in laude naturae? Quis enim eis hinc commovit aliquando quaestionem? Aut cui Catholicorum propterea displicent, quia damnant eos quos praedixit Apostolus recessuros a fide, cauteriatam habentes conscientiam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis, quos immundos putant, nec putantes a Deo cuncta esse condita? Quis eos aliquando negare compulit, quod omnis creatura Dei bona sit (I Tim. IV, 1-4), et nulla substantia sit quam non summus fecerit Deus, nisi ipse Deus qui non est ab aliquo factus? Non ista in eis, quae constat esse catholica, reprehenduntur atque damnantur. Impietatem quippe Manichaeorum nimium  stultam et noxiam, non solum fides catholica detestatur; verum etiam haeretici omnes, qui non sunt Manichaei. Unde et isti Pelagiani hoc bene faciunt, Manichaeis anathema dicere, et eorum erroribus contradicere. Sed faciunt duo mala, quibus et ipsi anathematizandi sunt: unum, quod Catholicos Manichaeorum nomine criminantur; alterum, quod etiam ipsi haeresim novi erroris inducunt. Neque enim quia Manichaeorum morbo non laborant, propterea fidei sanae sunt. Non unum pestilentiae est genus, quemadmodum in corporibus, ita et in mentibus. Sicut ergo medicus corporis non continuo pronuntiasset a mortis periculo liberum , quem negasset hydropicum, si alio lethali morbo perspexisset aegrotum: ita istis non ideo veritas gratulatur, quia Manichaei non sunt, si alio genere perversitatis insaniunt.  Quapropter aliud est quod anathematizamus cum eis, aliud quod in eis. Detestamur enim cum eis, quod recte displicet etiam ipsis; ita tamen ut detestemur in eis, unde recte displicent ipsi.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal