- Tabla de Contenidos
CAPUT XII.
32. Haeresis Pelagiana multo post Ambrosium exorta. Fides catholica semper vigilans ad repellendum errorem. Synodi congregatio ad haereses damnandas non semper necessaria. Nimis longum erit, si omnia velim commemorare, quae sanctus Ambrosius adversus hanc haeresim Pelagianorum tanto post exorturam, non eis quidem respondens, sed praedicans catholicam fidem, atque in ea homines aedificans dixit et scripsit. Sed nec illa omnia commemorare potui vel debui, quae gloriosissimus in Domino Cyprianus posuit in Epistolis suis, quibus demonstretur, quam sit haec, quam tenemus, fides vera vereque christiana atque catholica, sicut per Scripturas sanctas antiquitus tradita, sic a patribus nostris, et usque ad hoc tempus, quo isti eam convellere tentaverunt, retenta atque servata, et deinceps propitio Deo retinenda atque servanda. Nam sic Cypriano et a Cypriano tradita haec atque hujusmodi ex ejus litteris testimonia prolata testantur: sic autem usque ad tempora nostra servata, ea quae de his rebus antequam isti ebullire coepissent, Ambrosius conscripsit, ostendunt, et quod eorum profanas novitates catholicae aures quae ubique sunt, horruerunt: sic porro deinceps esse servanda, satis salubriter istorum partim damnatio, partim correctio declaravit. Quodlibet enim mutire audeant adversus sanam fidem Cypriani et Ambrosii, non eos puto in tam magnum prorupturos furorem, ut memoratos et memorabiles homines Dei audeant dicere Manichaeos.
33. Quid est ergo quod rabiosa mentis caecitate nunc jactant, toto penitus Occidente non minus stultum quam impium dogma susceptum: quandoquidem Domino miserante suamque Ecclesiam misericorditer gubernante, sic vigilavit catholica fides, ut non minus stultum quam impium dogma, quemadmodum Manichaeorum, ita etiam non susciperetur istorum? Ecce sancti et docti viri fama totius Ecclesiae contestante catholici, et creaturam Dei, et nuptias ab illo institutas, et legem ab eo per sanctum Moysen datam, et liberum arbitrium naturae hominis insitum, et sanctos Patriarchas et Prophetas debitis ac congruis praedicationibus laudant; quae omnia quinque Manichaei, partim negando, partim etiam detestando condemnant; unde apparet istos doctores catholicos longe a Manichaeorum sensibus alienos: et tamen asserunt originale peccatum, asserunt gratiam Dei super liberum arbitrium, omne antecedere meritum, ut vere gratuitum divinum praebeat adjutorium; asserunt sanctos ita juste in hac carne vixisse, ut eis esset necessarium, quo dimittantur quotidiana peccata, orationis auxilium, perfectamque justitiam, quae non possit habere peccatum, in alia vita futuram eis, qui juste hic vixerint, praemium.
34. Quid est ergo quod dicunt, Simplicibus episcopis , sine congregatione synodi in locis suis sedentibus, extorta subscriptio est? Numquid beatissimis et in fide catholica excellentissimis viris Cypriano et Ambrosio ante istos, adversus istos extorta subscriptio est: qui eorum impia dogmata tanta manifestatione subvertunt, ut quae contra eos manifestiora dicamus, vix nos invenire possimus? Aut vero congregatione synodi opus erat, ut aperta pernicies damnaretur? quasi nulla haeresis aliquando nisi synodi congregatione damnata sit: cum potius rarissimae inveniantur, propter quas damnandas necessitas talis exstiterit; multoque sint atque incomparabiliter plures, quae ubi exstiterunt, illic improbari damnarique meruerunt, atque inde per caeteras terras devitandae innotescere potuerunt. Verum istorum superbia, quae tantum se extollit adversus Deum, ut non in illo velit, sed potius in libero arbitrio gloriari, hanc etiam gloriam captare intelligitur, ut propter illos Orientis et Occidentis synodus congregetur. Orbem quippe catholicum, quoniam Domino eis resistente pervertere nequeunt, saltem commovere conantur: cum potius vigilantia et diligentia pastorali post factum de illis competens sufficiensque judicium, ubicumque isti lupi apparuerint, conterendi sint, sive ut sanentur atque mutentur, sive ut ab aliorum salute atque integritate vitentur; adjuvante Pastore pastorum, qui ovem perditam et in parvulis quaerit, qui oves sanctas et justas gratis facit, qui eas quamvis sanctificatas et justificatas, tamen in ista fragilitate atque infirmitate pro quotidianis peccatis, sine quibus hic non vivitur, etiam cum bene vivitur, quotidianam remissionem, et ut petant providenter instruit, et petentes clementer exaudit.