CAPUT X.

27. Cypriani testimonia de justitiae nostrae imperfectione. Illud jam tertium videamus, quod non minus in istis omne Christi membrum et totum ejus corpus exhorret, quia contendunt esse in hac vita, vel fuisse justos, nullum habentes omnino peccatum . Qua praesumptione apertissime orationi dominicae contradicunt, in qua omnia membra Christi, Dimitte nobis debita nostra, veraci corde et quotidianis vocibus clamant. Videamus ergo quid etiam ex hoc  Cyprianus in Domino gloriosissimus senserit; quid ad instruendas Ecclesias, non utique Manichaeorum, sed Catholicorum, non solum dixerit, verum etiam litteris, memoriaeque mandaverit. In epistola de Opere et Eleemosynis: «Agnoscamus itaque, fratres,» inquit, «dilectissimi, divinae indulgentiae salubre munus, et emundandis  purgandisque peccatis nostris, qui sine aliquo conscientiae vulnere esse non possumus, medelis spiritualibus vulnera nostra curemus. Nec quisquam sic sibi de puro atque de immaculato pectore blandiatur, ut innocentia sua fretus medicinam non putet adhibendam esse vulneribus: cum scriptum sit, Quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccatis (Prov. XX, 9)? et iterum in Epistola sua Joannes ponat et dicat, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est  (I Joan. I, 8). Si autem nemo esse sine peccato potest, et quisquis se inculpatum dixerit, aut superbus aut stultus est: quam necessaria, quam benigna est divina clementia; quae  cum sciat non deesse sanatis quaedam postmodum vulnera, dedit curandis denuo sanandisque  vulneribus remedia salutaria?» Rursus in eadem: «Et quoniam quotidie,» inquit, «deesse non potest quod peccetur in conspectu Dei; sacrificia quotidiana non deerant , quibus possent peccata tergi.» Item in epistola de Mortalitate: «Cum avaritia,» inquit, «nobis, cum impudicitia, cum ira, cum ambitione congressio est; cum carnalibus vitiis, cum illecebris saecularibus assidua et molesta luctatio est: obsessa mens hominis, et undique diaboli infestatione vallata, vix occurrit singulis, vix resistit. Si avaritia prostrata est, exsurgit libido; si libido compressa est, succedit ambitio; si ambitio contempta est, ira exasperat, inflat superbia, vinolentia invitat, invidia concordiam rumpit, amicitiam zelus  abscindit: cogeris maledicere, quod divina lex prohibet; compelleris jurare, quod non licet. Tot persecutiones animus quotidie patitur,  tot periculis pectus urgetur , et delectat hic inter diaboli gladios  diu stare; cum magis concupiscendum sit et optandum, ad Christum subveniente velocius morte properare.» Item in ipsa: «Beatus,» inquit. «apostolus Paulus in Epistola sua ponit et dicit, Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Philipp. I, 21): lucrum maximum computans jam saecularibus laqueis  non teneri, jam nullis peccatis et vitiis carnis obnoxium fieri.» Item de oratione dominica, exponens quod petimus dicentes, Sanctificetur nomen tuum; ait inter caetera: «Opus est enim nobis quotidiana sanctificatione, ut qui quotidie delinquimus, delicta nostra sanctificatione assidua repurgemus.» Rursus in eadem, cum exponeret quod dicimus, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 9, 12): «Quam necessarie autem,» inquit, «quam providenter et salubriter admonemur, quod peccatores sumus, qui pro peccatis rogare compellimur; ut dum indulgentia de Deo petitur, conscientiae suae animus recordetur! Ne quis sibi quasi innocens placeat, et se extollendo plus pereat, instruitur et docetur peccare se quotidie, dum quotidie pro peccatis jubetur orare. Sic denique et Joannes in Epistola sua monet dicens, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis et justus est  qui nobis peccata dimittat» (I Joan. I, 8 et 9). Merito et ad Quirinum de hac re absolutissimam sententiam suam proposuit, cui testimonia divina subjungeret, «Neminem sine sorde et sine peccato esse» (Lib. 3, cap. 54): ubi etiam illa testimonia posuit, quibus confirmatur originale peccatum, quae conantur isti in nescio quos alios novos sensus pravosque convertere: sive quod ait sanctus Job, Neminem esse sine sorde, nec cujus sit vita diei unius super terram (Job XIV, 5, sec. LXX); sive quod in Psalmo legitur, In facinore conceptus sum, et in peccatis me mater mea in utero aluit (Psal. L, 7). Quibus testimoniis, propter eos etiam qui jam in aetate majori sunt sancti, quia nec ipsi sunt sine sorde atque peccato, adjunxit etiam illud beatissimi Joannis, quod multis et aliis locis saepe commemorat: Si dixerimus quia peccatum non habemus; et caetera ejusdem sententiae, quae ab omnibus Catholicis non tacentur adversus istos, qui se ipsos decipiunt, et in eis veritas non est.

28. Dicant, si audent Pelagiani, hunc hominem Dei Manichaeorum errore perversum, quia ita laudat sanctos, ut tamen fateatur neminem in hac vita ad tantam perfectionem pervenire  justitiae, ut nullum habeat omnino peccatum, sententiam suam testimoniorum canonicorum perspicua veritate et divina auctoritate confirmans. Numquid enim negat «in Baptismo universa peccata dimitti,» quia fatetur manere fragilitatem atque infirmitatem, unde nos dicit peccare  post Baptismum, et usque in hujus vitae finem cum carnalibus vitiis indesinentem  habere conflictum? Aut ideo non meminerat, quid «de immaculata Ecclesia» dixisset Apostolus (Ephes. V, 27), quia praecepit neminem sic sibi de puro atque immaculato pectore debere blandiri, ut innocentia sua fretus, medicinam non putet adhibendam esse vulneribus? Puto quod concedant novi haeretici huic homini catholico scire, «Spiritum sanctum mentes bonas etiam antiquis temporibus adjuvisse:» imo etiam quod ipsi nolunt, nec mentes bonas eos nisi per Spiritum sanctum habere potuisse. Puto quod «omnes Prophetas et Apostolos vel quoslibet sanctos, qui Domino quocumque tempore placuerunt, non in comparatione sceleratorum,» sicut nos isti dicere calumniantur, «sed regula virtutum,» sicut se dicere gloriantur, «justos fuisse» noverat Cyprianus, qui tamen dicit: «Nemo esse sine peccato potest; et quisquis se inculpatum dixerit, aut superbus, aut stultus est.» Nec propter aliud intelligit scriptum, Quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccatis (Prov. XX, 9)? Puto quod non ab istis docendus fuerat Cyprianus, quod optime sciebat, «in futuro tempore mercedem esse bonorum operum, malorum autem supplicium; caeterum neminem posse, quae hic contempserit, illic  mandata perficere:» et tamen etiam ipsum apostolum Paulum, mandatorum divinorum non utique contemptorem, non ob aliud intelligit asseritque dixisse, Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Philipp. I, 21); nisi quia lucrum maximum computabat, jam post hanc vitam saecularibus laqueis non teneri, jam nullis peccatis et vitiis carnis obnoxium fieri. Sensit ergo beatissimus Cyprianus, atque in divinarum Scripturarum veritate perspexit, etiam ipsorum Apostolorum quamvis bonam, sanctam, justamque vitam, nonnullos nexus saecularium laqueorum fuisse perpessam, nonnullis peccatis et vitiis carnis obnoxiam; et ideo eos mortem desiderasse, ut his malis carerent, et ut ad illam, quae ista non pateretur, nec jam in mandato facienda, sed in praemio  percipienda esset, perfectam justitiam pervenirent. Neque enim cum venerit quod oramus dicentes, Veniat  regnum tuum (Matth. VI, 10), non erit in illo Dei regno ulla justitia: cum dicat Apostolus, Non est enim regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax et gaudium in Spiritu sancto (Rom. XIV, 17). Nempe ista tria inter caetera praecepta divina praecipiuntur. Hic nobis praecipitur justitia cum dicitur, Facite justitiam (Isai. LVI, 1). Praecipitur pax cum dicitur, Pacem habete inter vos (Marc. IX, 49). Praecipitur gaudium cum dicitur, Gaudete in Domino semper (Philipp. IV, 4). Negent ergo Pelagiani haec futura in regno Dei, ubi sine fine vivemus; aut usque adeo, si videtur, insaniant ut justitiam, pacem, gaudium, qualia sunt hic justis, talia et illic futura esse contendant. Quod  si et erunt, et non talia erunt; profecto eorum hic in praecepto curanda est actio, illic in praemio speranda perfectio: ubi saecularibus ullis laqueis non retenti , nullisque peccatis et vitiis carnis obnoxii (propter quod Apostolus, sicut hoc testimonium accepit Cyprianus, mori lucrum sibi esse dicebat), perfecte diligamus Deum, cujus erit facie ad faciem contemplatio (I Cor. XIII, 12); perfecte diligamus et proximum, cum manifestatis cogitationibus cordis nulla ullum de ullo mali ullius possit sollicitare suspicio.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal