- Tabla de Contenidos
CAPUT IX.
25. Cypriani testimonia de gratia Dei. Jam vero gratiam Dei quemadmodum adversus istos praedicet Cyprianus, ubi de oratione dominica disputat, evidenter apparet. Ait enim: «Dicimus, Sanctificetur nomen tuum: non quod optemus Deo ut sanctificetur orationibus nostris, sed quod petamus ab eo ut nomen ejus sanctificetur in nobis. Caeterum a quo Deus sanctificatur, qui ipse sanctificat? Sed quia ipse dixit, Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum (Levit. XIX, 2); id petimus et rogamus, ut qui in Baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse coepimus perseveremus.» Et alio loco in eadem epistola: «Addimus quoque,» inquit, «et dicimus, Fiat voluntas tua in coelo et in terra: non ut Deus faciat quod vult, sed ut nos facere possimus quod Deus vult. Nam Deo quis obsistit, quo minus quod velit faciat? Sed quia nobis a diabolo obsistitur, quo minus per omnia noster animus atque actus Deo obsequatur, oramus et petimus ut fiat in nobis voluntas Dei. Quae ut fiat in nobis, opus est Dei voluntate, id est, ope ejus et protectione: quia nemo suis viribus fortis est, sed Dei indulgentia et misericordia tutus est.» Item alio: «Fieri autem petimus,» inquit, «voluntatem Dei in coelo et in terra, quod utrumque ad consummationem nostrae incolumitatis pertinet et salutis. Nam cum corpus e terra et spiritum possideamus e coelo, ipsi terra et coelum sumus, et in utroque, id est, in corpore et spiritu ut Dei voluntas fiat oramus. Est enim inter carnem et spiritum colluctatio, et discordantibus adversus se invicem quotidiana congressio, ut non quae volumus, ipsa faciamus, dum spiritus coelestia et divina quaerit, caro terrena et saecularia concupiscit. Et ideo petimus inter duo ista ope et auxilio Dei concordiam fieri; ut dum et in spiritu et in carne voluntas Dei geritur, quae per eum renata est, anima servetur . Quod aperte atque manifeste apostolus Paulus sua voce declarat: Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim invicem adversantur; ut non quae vultis, ipsa faciatis» (Galat. V, 17). Et paulo post: «Potest et sic intelligi,» inquit, «fratres dilectissimi, ut quoniam mandat et docet Dominus etiam inimicos diligere, et pro his quoque qui nos persequuntur orare (Matth. V, 44), petamus et pro illis qui adhuc terra sunt, et necdum coelestes esse coeperunt, ut et circa illos voluntas Dei fiat, quam Christus hominem conservando et redintegrando perfecit.» Itemque alio: «Hunc autem panem,» inquit, «dari nobis quotidie postulamus, ne qui in Christo sumus, et Eucharistiam quotidie ad cibum salutis accipimus, intercedente aliquo graviore delicto dum abstenti et non communicantes a coelesti pane prohibemur, a Christi corpore separemur.» Et aliquanto post in eadem: «Quando autem rogamus,» inquit, «ne in tentationem veniamus (Id. VI, 9-13), admonemur infirmitatis et imbecillitatis nostrae, dum sic rogamus, ne quis se insolenter extollat, ne quis sibi superbe atque arroganter aliquid assumat, ne quis aut confessionis aut passionis gloriam suam ducat; cum Dominus ipse humilitatem docens dixerit, Vigilate et orate, ne veniatis in tentationem: spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Id. XXVI, 41): ut dum praecedit humilis et submissa confessio, et datur totum Deo, quidquid suppliciter cum timore et honore Dei petitur, ipsius pietate praestetur.» Item ad Quirinum, in quo opere se Pelagius vult ejus imitatorem videri, ait in libro tertio: «In nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit.» Cui proposito testimonia divina subjungens, inter caetera posuit apostolicum illud, quo istorum maxime ora claudenda sunt: Quid enim habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Item in epistola de Patientia: «Est enim nobis,» inquit, «cum Deo virtus ista communis; inde patientia incipit, inde claritas ejus et dignitas caput sumit, origo et magnitudo patientiae Deo auctore procedit.»
26. Numquid iste sanctus tam memorabilis Ecclesiarum in verbo veritatis instructor, liberum arbitrium negat esse in hominibus, quia Deo totum tribuit quod recte vivimus? Numquid legem Dei culpat, quia non ex ipsa justificari hominem significat; quandoquidem quod illa jubet, a Domino Deo precibus impetrandum esse declarat? Numquid sub nomine gratiae fatum asserit, quamvis dicat, in nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit? Numquid, sicut isti, Spiritum sanctum adjutorem ita credit esse virtutis, tanquam ipsa virtus quae ab hoc adjuvatur, oriatur ex nobis, quando nostrum nihil esse asserens, propter hoc Apostolum dixisse commemorat, Quid enim habes, quod non accepisti? virtutemque excellentissimam, hoc est, patientiam, non a nobis dicit incipere, ac deinde adjuvari Spiritu Dei; sed ab ipso caput, ab ipso originem sumere? Postremo nec propositum bonum, nec studium virtutis, nec mentes bonas sine gratia Dei incipere esse in hominibus confitetur, cum dicit, in nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit. Quid tam in libero arbitrio constitutum, quam quod lex dicit, non adorandum idolum, non moechandum, non homicidium perpetrandum? Ista autem sunt atque hujusmodi crimina, quae si quisquam commiserit, a corporis Christi communione removetur. Et tamen si beatissimus Cyprianus his non committendis existimaret nostram sufficere voluntatem, non sic intelligeret quod in oratione dominica dicimus, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; ut hoc nos petere asseveraret, ne intercedente aliquo graviore delicto, dum abstenti et non communicantes a coelesti pane prohibemur, a Christi corpore separemur. Respondeant certe haeretici novi, quid bonorum meritorum praecedat in hominibus inimicis nomini christiano. Non solum enim non habent bonum, sed habent etiam pessimum meritum. Et tamen etiam sic Cyprianus intelligit, quod in oratione dicimus, Fiat voluntas tua in coelo et in terra: ut et pro ipsis, qui propter hoc terra intelliguntur , oremus. Oramus ergo non solum pro nolentibus, verum etiam pro repugnantibus et oppugnantibus. Quid ergo petimus, nisi ut fiant ex nolentibus volentes, ex repugnantibus consentientes, ex oppugnantibus amantes? A quo, nisi ab illo de quo scriptum est, Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX)? Discant ergo esse catholici, qui dedignantur, si quid mali non faciunt, et si quid boni faciunt, non in se ipsis, sed in Domino gloriari.