CAPUT X.

26. Pelagiani latendi locum moliuntur adhuc injecta non necessaria de animae origine quaestione. Addunt sane ad latebrarum suarum nebulas Pelagiani, de origine animae non necessariam quaestionem; ad hoc ut res manifestas, aliarum rerum obscuritate turbando, moliantur latendi locum. Aiunt enim, «nos animarum traducem cum peccati traduce contueri.» Quod ubi et quando in eorum, qui defendunt adversus istos catholicam fidem, vel sermonibus audierint, vel litteris legerint, nescio. Quia etsi invenio a Catholicis de hac re aliquid scriptum; nondum contra istos fuerat veritatis suscepta defensio, neque id agebatur ut eis responderetur. Sed hoc dico, tam manifestum esse secundum Scripturas sanctas originale peccatum, atque hoc dimitti lavacro regenerationis in parvulis, tanta fidei catholicae antiquitate atque auctoritate firmatum, tam clara Ecclesiae celebritate notissimum, ut quidquid de animae origine cujuslibet inquisitione vel affirmatione disseritur, si contra hoc sit, verum esse non possit. Quapropter quisquis vel de anima vel de quacumque re obscura id adstruit, unde hoc quod verissimum, fundatissimum, notissimum est, destruat, sive sit ille filius, sive inimicus Ecclesiae, aut corrigendus est, aut cavendus. Sed hic sit hujus voluminis finis, ut aliud habeant quae sequuntur exordium.

Postquam conjectas in Catholicos criminationes diluit superioribus libris, hic jam Augustinus aperit insidias, quae reliqua parte Epistolae secundae Pelagianorum in quinque doctrinae eorum capitibus latent, in laude scilicet creaturae, laude nuptiarum, laude legis, laude liberi arbitrii, et laude sanctorum: penes quae capita non magis Manichaeis quam Catholicis repugnare se Pelagiani maligne jactant: cum illa quinque ad hoc referre noscantur, ut triplicem errorem suum obtrudant; nempe duo priora, ut negent originale peccatum; duo sequentia, ut gratiam statuant secundum merita dari; quintum, ut sanctos in hac vita peccatum non habuisse dicant. Ostendit Augustinus utrasque haereses, Manichaeorum et Pelagianorum, hinc inde oppositas et pariter exosas fidei catholicae, qua profitemur primum, bonam esse naturam a Deo bono conditam; sed eam tamen salvatore indigere propter originale peccatum, quod ex primi hominis praevaricatione in omnes pertransiit: tum deinde bonas esse nuptias, vere a Deo institutas; sed malam ipsam concupiscentiam, quae nuptiis accidit ex peccato: bonam quoque esse Dei legem, sed ita ut peccatum ostendat solummodo, non tollat: liberum certe arbitrium naturae hominis insitum esse; nunc tamen ita captivatum, ut ad faciendam justitiam non valeat, nisi cum fuerit per gratiam liberatum: sanctos autem seu novi seu veteris Testamenti fuisse quidem vera justitia praeditos, non perfecta tamen, nec tam plena, ut caruerint omni peccato. In fine profert Cypriani et Ambrosii testimonia pro catholica fide, quaedam de originali peccato, alia de gratiae adjutorio, ultima de praesentis justitiae imperfectione.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal