- Tabla de Contenidos
CAPUT IX.
25. Ostendit Catholicorum sententiam inter Manichaeorum et Pelagianorum mediam, utramque refellere. Sed quoniam in his quinque rebus quas proposui, in quibus quaerunt latebras, et de quibus connectunt calumnias, divinis documentis produntur atque convincuntur; excogitaverunt Manichaeorum detestabili nomine imperitos quos potuerint deterrere, ne adversus eorum perversissima dogmata aures accommodent veritati: quia scilicet Manichaei quinque istorum tria priora blasphemando condemnant; dicentes, neque humanam creaturam, neque nuptias, neque legem a summo et vero Deo esse institutam . Non autem accipiunt quod veritas dicit, a libero arbitrio exordium sumpsisse peccatum, et ex illo esse omne vel angeli vel hominis malum: quia mali naturam semper malam et Deo coaeternam nimis a Deo exorbitantes credere maluerunt. Sanctos quoque Patriarchas et Prophetas, quantis possunt exsecrationibus insectantur. Ecce unde se putant haeretici novi, Manichaeorum nomine objecto, vim subterfugere veritatis: sed non subterfugiunt. Insequitur quippe illa, et simul Manichaeos Pelagianosque subvertit. Homo enim dum nascitur, quia bonum aliquid est, in quantum homo est, Manichaeum redarguit, laudatque Creatorem: in quantum vero trahit originale peccatum, Pelagium redarguit, et habet necessarium Salvatorem. Nam et quod sananda dicitur ista natura, utrumque repercutit: quia nec medicina opus haberet, si sana esset, quod est contra Pelagium; nec sanari posset omnino, si aeternum atque immutabile malum esset, quod est contra Manichaeum. Item quod nuptiis, quas laudamus a Domino constitutas, concupiscentiam carnis imputandam esse non dicimus, et contra Pelagianos est, qui eam in laudibus ponunt; et contra Manichaeos, qui eam malae alienae naturae tribuunt; cum sit nostrae naturae accidens malum, non Dei disjunctione separandum, sed Dei miseratione sanandum. Item quod dicimus legem sanctam, et justam, et bonam (Rom. VII, 12), non justificandis impiis, sed convincendis superbis, praevaricationis gratia positam: et contra Manichaeos est, quia secundum Apostolum laudatur; et contra Pelagianos, quia secundum Apostolum, nemo ex lege justificatur (Galat. III, 19, 11): et ideo vivificandis eis quos littera occidit, id est, quos lex bona praecipiens praevaricatione reos facit, spiritus gratiae gratis opitulatur (II Cor. III, 6). Item quod arbitrium in malo liberum dicimus ad agendum bonum gratia Dei esse liberandum, contra Pelagianos est: quod autem dicimus ab illo exortum, quod antea non erat malum, contra Manichaeos est. Item quod sanctos Patriarchas et Prophetas debitis in Deo laudibus honoramus, adversum est Manichaeis: quod vero et ipsis quamvis justis et Deo placentibus propitiationem Domini fuisse dicimus necessariam, adversum est Pelagianis. Utrosque igitur catholica fides, sicut et caeteros haereticos, adversarios invenit, utrosque divinorum testimoniorum auctoritate et luce veritatis convincit.