CAPUT VIII.

24. Tria praecipua haeresis Pelagianae capita. Nebulae Pelagianorum, et calumniarum capita quinque. Cum igitur Pelagiani his atque hujusmodi veritatis testimoniis et vocibus urgentur, ne negent originale peccatum; ne gratiam Dei qua justificamur, non gratis, sed secundum merita nostra dari dicant; ne in homine mortali, quamlibet sancto et bene agente, tantam dicant esse justitiam, ut ei non sit necessaria etiam post regenerationis lavacrum, donec istam vitam finiat, remissio peccatorum: ergo cum urgentur, ne ista tria dicant, et per haec homines qui eis credunt a gratia Salvatoris alienent, et elatos in superbiam in judicium diaboli praecipites ire persuadeant; immittunt aliarum nebulas quaestionum, in quibus eorum apud homines simpliciores, sive tardiores, sive sanctis Litteris minus eruditos, impietas delitescat. Hae sunt nebulae, de laude creaturae, laude nuptiarum, laude legis, laude liberi arbitrii, laude sanctorum: quasi quisquam nostrum ista vituperet, ac non potius omnia in honorem Creatoris et Salvatoris debitis laudibus praedicet. Sed neque creatura ita vult laudari, ut nolit sanari. Et nuptiae quanto magis laudandae sunt, tanto minus eis imputanda est  pudenda carnis concupiscentia; quae non est a Patre, sed ex mundo est (I Joan. II, 16): quam profecto invenerunt in hominibus nuptiae, non fecerunt; quia et illa in plurimis sine ipsis est, et ipsae si nemo peccasset, sine illa esse potuerunt. Et lex sancta et justa et bona (Rom. VII, 12); nec ipsa est gratia, et nihil ex ea recte fit sine gratia; quia non est data quae posset vivificare, sed praevaricationis causa posita est, ut convictos concluderet sub peccato, et promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21, 19, 22). Et liberum arbitrium captivatum nonnisi ad peccatum valet; ad justitiam vero, nisi divinitus liberatum adjutumque, non valet. Ac per hoc et sancti omnes, sive ab illo antiquo Abel usque ad Joannem Baptistam, sive ab ipsis Apostolis usque ad hoc tempus, et deinceps usque ad terminum saeculi, in Domino laudandi sunt, non in se ipsis. Quia et illorum anteriorum vox est, In Domino laudabitur anima mea (Psal. XXXIII, 3): et istorum posteriorum vox est, Gratia Dei sum id quod sum (I Cor. XV, 10). Et ad omnes pertinet, Ut qui gloriatur, in Domino glorietur (Id. I, 31): et confessio communis est omnium, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal