- Tabla de Contenidos
CAPUT PRIMUM.
1. Latebrae Pelagianorum quinque. Post haec quae tractavimus, quibusque respondimus, eadem repetunt, quorum redarguimus Epistolam; sed diverso modo. Nam prius ea proposuerunt nobis objicientes, quae velut perperam sentiamus: postea vero quid ipsi sentiant exponentes, eadem a contrario reddiderunt; addentes duo quaedam quae non dixerant, id est, «Baptismum se dicere omnibus aetatibus necessarium;» et, «Per Adam mortem ad nos transisse, non crimina.» Quae suo loco et ipsa tractanda sunt. Proinde quia superiore libro, quem modo explicavimus, quinque rerum eos obtendere obstacula diximus, in quibus eorum dogmata inimica gratiae Dei et catholicae fidei delitescant, laude scilicet creaturae, laude nuptiarum, laude legis, laude liberi arbitrii, laude sanctorum: commodius esse arbitror, omnia quae defendunt, quorum contraria nobis objiciunt, generatim distinguere, et quae illorum ad quid istorum quinque pertineant demonstrare, ut dilucidior et brevior ipsa distinctione possit esse nostra responsio.