- Tabla de Contenidos
CAPUT II.
2. Laus creaturae; laus nuptiarum; laus legis; laus liberi arbitrii; laus sanctorum. Laudem creaturae, quod ad genus humanum attinet, unde nunc quaestio est, his sententiis exsequuntur: «Quod nascentium conditor Deus sit, filiique hominum opus sint Dei; et peccatum omne non de natura, sed de voluntate descendat.» Huic laudi creaturae applicant, «Quod omnibus aetatibus dicunt esse Baptismum necessarium, ut» scilicet «illa creatura in Dei filios adoptetur, non quod aliquid ex parentibus trahat, quod sit lavacro regenerationis expiandum.» Huic laudi adjungunt, et «quod Christum Dominum nulla dicunt macula peccati fuisse respersum, quantum attinet ad ejus infantiam: «quia ejus carnem ab omni peccati contagione purissimam, non excellentia propria et gratia singulari, sed communione naturae, quae omnibus inest infantibus asseverant. Eo pertinet etiam, quod «de animae origine» inserunt quaestionem: sic animae Christi coaequare molientes omnes animas parvulorum, quas volunt esse similiter nulla peccati macula aspersas. Propter hoc etiam dicunt, «Ex Adam nihil mali transisse per caeteros, nisi mortem: quae non semper est malum,» inquiunt, «cum et martyribus sit causa praemiorum, et vel bonam vel malam dici faciat, non resolutio corporum, quae excitabuntur in omni genere hominum, sed meritorum diversitas, quae de humana libertate contingit.» Haec scribunt in hac Epistola de laude creaturae.
Nuptias vero secundum Scripturas laudant, «quia Dominus in Evangelio loquitur, Qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos (Matth. XIX, 4), et dixit, Crescite, et multiplicamini, et replete terram» (Gen. I, 28). Quamvis hoc non in eo loco Evangelii, sed tamen in lege sit scriptum. Addunt etiam, «Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet» (Matth. XIX, 6). Quae verba evangelica agnoscimus.
In laude legis dicunt, «Veterem legem secundum Apostolum justam et sanctam et bonam (Rom. VII, 12), custodientibus mandata sua, ac per fidem juste viventibus, sicut Prophetis et Patriarchis omnibusque sanctis, vitam potuisse conferre perpetuam.»
In laude liberi arbitrii dicunt, «Liberum arbitrium non periisse, cum loquatur Dominus per prophetam: Si volueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae edetis: si nolueritis et non audieritis, gladius vos comedet (Isai. I, 19, 20). Ac per hoc et gratiam uniuscujusque bonum propositum adjuvare, non tamen reluctandi studium virtutis immittere, quia personarum acceptio non est apud Deum» (Rom. II, 11).
Laude sanctorum sese contegunt, dicentes, «Baptisma perfecte homines innovare: siquidem Apostolus testis sit, qui per lavacrum aquae Ecclesiam de Gentibus sanctam fieri immaculatamque testatur (Ephes. V, 26). Sanctum quoque Spiritum mentes bonas in antiquis adjuvisse temporibus, dicente propheta ad Deum, Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam (Psal. CXLII, 10). Omnes quoque Prophetas et Apostolos vel sanctos, tam novi quam veteris Testamenti, quibus Deus testimonium perhibet, non in comparatione sceleratorum, sed regula virtutum justos fuisse: in futuro autem tempore mercedem esse tam bonorum operum, quam malorum. Caeterum neminem posse, quae hic contempserit, illic mandata perficere; quia dixerit Apostolus, Oportet nos manifestari ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque propria corporis, secundum quod gessit, sive bonum, sive malum» (II Cor. V, 10).
In his omnibus quidquid dicunt de laude creaturae atque nuptiarum, ad hoc referre conantur, ut non sit originale peccatum: quidquid de laude legis et liberi arbitrii, ad hoc, ut gratia non adjuvet nisi meritum, ac sic gratia jam non sit gratia: quidquid de laude sanctorum, ad hoc, ut vita mortalis in sanctis videatur non habere peccatum, nec sit eis necessarium pro dimittendis debitis suis precari Deum.