- Tabla de Contenidos
CAPUT III.
Catholici naturam, nuptias, legem, liberum arbitrium, et sanctos sic laudant, ut Pelagianos simul et Manichaeos damnent. Ista nefaria dogmata et damnabilia in hac tripartita divisione quisquis mente catholica exhorret, illius quinque partitae latebras insidiasque devitet, atque ita inter utrumque sit cautus, ut sic declinet Manichaeum, ne se inclinet in Pelagium; rursusque ita se sejungat a Pelagianis, ne conjungat Manichaeis; aut si in alterutris jam tenetur, ne sic se a quibuslibet alteris eruat , ut in alteros irruat. Videntur quippe inter se esse contrarii; quoniam quinque illa Manichaei vituperando se manifestant, Pelagiani laudando se occultant. Quapropter utrosque damnat atque devitat, quisquis secundum regulam catholicae fidei sic in hominibus nascentibus de bona creatura carnis et animae glorificat Creatorem, quod non vult Manichaeus; ut tamen propter vitium, quod in eos per peccatum primi hominis pertransiit, fateatur et parvulis necessarium Salvatorem, quod non vult Pelagius: sic discernit malum pudendae concupiscentiae a bonitate nuptiarum, ut neque Manichaeis similis unde nascimur culpet, neque Pelagianis similis unde confundimur laudet: sic legem per Moysen sanctam et justam et bonam a Deo sancto et justo et bono datam esse defendit, quod contra Apostolum negat Manichaeus; ut eam dicat et peccatum ostendere, non tamen tollere, et justitiam jubere, non tamen dare, quod rursus contra Apostolum negat Pelagius: sic asserit liberum arbitrium; ut non ex natura nescio qua semper mala, quae nulla est, sed ex ipso arbitrio coepisse dicat et angeli et hominis malum, quod evertit haeresim Manichaeam; nec ideo tamen posse captivam voluntatem, nisi Dei gratia, respirare in salubrem libertatem, quod evertit haeresim Pelagianam: sic laudat in Deo sanctos homines Dei non solum ex manifestato in carne Christo et deinceps, verum etiam superiorum temporum, quos audent blasphemare Manichaei; ut tamen de ipsis plus credat ipsis confitentibus, quam Pelagianis mentientibus. Sanctorum enim vox est, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8).