- Tabla de Contenidos
CAPUT VIII.
17. Boni etiam imperfecti cupiditas donum gratiae est; alioquin gratia secundum merita daretur. Jam nunc videamus, ut possumus, hoc ipsum quod volunt praecedere in homine, ut adjutorio gratiae dignus habeatur, et cui merito ejus non tanquam indebita tribuatur, sed debita gratia retribuatur ; ac sic gratia jam non sit gratia: videamus tamen quid illud sit. Sub nomine, inquiunt, gratiae ita fatum asserunt, ut dicant, quia nisi invito et reluctanti homini inspiraverit boni, et ipsius imperfecti, cupiditatem , nec a malo declinare, nec bonum possit arripere. Jam de fato et gratia quam inania loquantur ostendimus: nunc illud est quod debemus advertere, utrum invito et reluctanti homini Deus inspiret boni cupiditatem, ut jam non sit reluctans, non sit invitus, sed consentiens bono, et volens bonum. Isti enim volunt, in homine ab ipso homine incipere cupiditatem boni, ut hujus coepti meritum etiam perficiendi gratia consequatur: si tamen hoc saltem volunt. Pelagius enim facilius dicit impleri quod bonum est, si adjuvet gratia. Quo additamento, id est, addendo Facilius, utique significat hoc se sapere, quod etiamsi gratiae defuerit adjutorium, potest, quamvis difficilius, impleri bonum per liberum arbitrium. Sed istis, quid in hac re sentiant, non de illo auctore hujus haeresis praescribamus: permittamus eos cum suo libero arbitrio esse liberos et ab ipso Pelagio; atque ista verba eorum, quae in hac cui respondemus Epistola posuerunt, potius attendamus.
18. Hoc enim nobis objiciendum putarunt, quod invito et reluctanti homini Deum dicamus inspirare, non quanticumque boni, sed et ipsius imperfecti cupiditatem. Fortassis ergo ipsi eo modo saltem servant locum gratiae, ut sine illa putent hominem posse habere boni, sed imperfecti cupiditatem; perfecti autem non facilius per illam posse, sed nisi per illam omnino non posse. Verum et sic gratiam Dei dicunt secundum merita nostra dari: quod in Oriente Pelagius ecclesiasticis Gestis damnari timendo damnavit. Si enim sine Dei gratia per nos incipit cupiditas boni; ipsum coeptum erit meritum, cui tanquam ex debito gratiae veniat adjutorium: ac sic gratia Dei non gratis donabitur, sed secundum meritum nostrum dabitur. Dominus autem ut responderet futuro Pelagio, non ait, Sine me difficile potestis aliquid facere; sed ait, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Et ut responderet futuris etiam istis in eadem ipsa evangelica sententia, non ait, Sine me nihil potestis perficere; sed, facere. Nam si Perficere dixisset, possent isti dicere, non ad incipiendum bonum, quod a nobis est; sed ad perficiendum, esse Dei adjutorium necessarium. Verum audiant et Apostolum. Dominus enim cum ait, Sine me nihil potestis facere; hoc uno verbo initium finemque comprehendit. Apostolus vero, tanquam sententiae dominicae expositor, apertius utrumque distinxit, dicens: Quoniam qui in vobis opus bonum coepit, perficiet usque in diem Christi Jesu (Philipp. I, 6). Sed in Scripturis sanctis apud eumdem apostolum, isto unde loquimur, amplius invenimus. Loquimur enim nunc de boni cupiditate, quam si volunt a nobis incipere, a Domino perfici, videant quid respondeant dicenti Apostolo: Non quia idonei sumus cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5). Cogitare, ait, aliquid, utique bonum: minus est autem cogitare quam cupere. Cogitamus quippe omne quod cupimus, nec tamen cupimus omne quod cogitamus; quoniam nonnunquam et quod non cupimus cogitamus. Cum igitur minus sit cogitare quam cupere: potest enim homo cogitare bonum, quod nondum cupit; et proficiendo postea cupere, quod antea non cupiendo cogitavit: quomodo ad id quod minus est, id est, ad cogitandum aliquid boni non sumus idonei tanquam ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est; et ad id quod est amplius, id est, ad cupiendum aliquid boni sine divino adjutorio idonei sumus ex libero arbitrio? Neque enim et hic Apostolus ait, Non quia idonei sumus cogitare quod perfectum est, tanquam ex nobismetipsis: sed cogitare, ait, aliquid; cui contrarium est nihil. Unde est illud Domini: Sine me nihil potestis facere.