CAPUT VII.

13. Refellit calumniam de personarum  acceptione. Itemque, acceptio  personarum ibi recte dicitur, ubi ille qui judicat relinquens causae meritum de qua judicat, alteri contra alterum suffragatur, quia invenit aliquid in persona quod honore vel miseratione sit dignum. Si autem quispiam duos habeat debitores, et alteri velit dimittere debitum, alterum exigere; cui vult donat, sed neminem fraudat: nec acceptio personarum dicenda est, quando iniquitas nulla est. Alioquin eis qui parum intelligunt, potest acceptio personarum videri, ubi vineae dominus operariis, qui una hora illic opus fecerunt, tantum dedit, quantum illis qui pertulerunt pondus diei et aestus, aequales faciens in mercede, quorum tam magna distantia fuerat in labore. Sed quid respondit de hac veluti acceptione personarum adversus patremfamilias murmurantibus? Amice, inquit, non facio tibi injuram. Nonne ex denario convenisti mecum? Tole quod tuum est, et vade. Volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. Annon licet mihi quod volo facere? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum (Matth. XX, 9-15)? Nempe hic tota justitia est: Hoc volo. Tibi, inquit, reddidi, huic donavi; neque ut huic donarem, tibi aliquid abstuli, aut quod debebam vel minui vel negavi. Annon licet mihi facere quod volo? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Sicut ergo hic nulla est acceptio personarum; quia sic alius gratis  honoratur, ut alius debito non fraudetur: sic etiam cum secundum propositum Dei vocatur alius (Rom. VIII, 28), alius non vocatur, vocato datur gratuitum bonum, cujus boni est vocatio ipsa principium; non vocato redditur malum, quia omnes rei sunt ex eo quod per unum hominem peccatum intravit in mundum (Id. V, 12). Et in illa quidem operariorum similitudine, ubi unum denarium acceperunt, qui una hora, et qui duodecies tantum laboraverunt, qui utique secundum rationes humanas, sed vanas, pro quantitate laboris sui duodecim denarios accipere debuerunt, utrique in bono coaequati, non alii liberati, alii damnati sunt: quia et illi qui plus laboraverunt, et quod sic vocati sunt ut venirent, et quod sic pasti ut non deficerent, ab ipso patrefamilias habuerunt. Ubi autem dicitur, Ergo cui vult miseretur, et quem vult obdurat; qui facit, aliud vas in honorem, aliud in contumeliam (Id. IX, 18, 21): bonum quidem immerito et gratis datur, quia ex eadem massa est cui non  datur, malum vero merito et debitum redditur, quia in massa perditionis malum malo non male redditur; et ei cui redditur malum est, quia supplicium ejus est; ei vero a quo redditur, bonum est, quia recte factum ejus est. Nec ulla est acceptio personarum in duobus debitoribus aequaliter reis, si alteri dimittitur, alter exigitur , quod pariter ab utroque debetur.

14. Sed ut id quod dicimus alicujus exempli manifestatione  clarescat, constituamus aliquos ab aliqua meretrice geminos editos, atque ut ab aliis colligerentur expositos: horum sine Baptismo exspiravit unus, alius baptizatus. Quod hic fatum fortunamve fuisse dicamus, quae omnino nulla sunt? Quam personarum acceptionem, cum apud Deum nulla esset  etiam si in istis ulla esse potuisset: qui utique nihil habebant, unde alter alteri praeferretur, meritaque nulla propria, sive bona, quibus mereretur alius baptizari; sive mala, quibus alius sine Baptismate mori? An aliqua parentum fuerunt, ubi fornicator pater, meretrix mater? Sed qualiacumque illa fuerint, non utique istis tam diversa conditione morientibus ulla diversa, sed utrique communia. Si ergo nec fatum, quia nullae stellae ista decernunt; nec fortuna, quia non fortuiti casus haec agunt; nec personarum, nec meritorum diversitas hoc fecerunt: quid restat, quantum ad baptizatum adtinet, nisi gratia Dei quae vasis factis in honorem gratis datur; quantum autem ad non baptizatum, ira Dei, quae vasis factis in contumeliam pro ipsius massae meritis redditur? Sed in illo qui baptizatus est, gratiam Dei vos confiteri cogimus, et meritum ejus nullum praecessisse convincimus: de illo autem sine Baptismate mortuo, cur ei defuerit Sacramentum, quod et vos fatemini omnibus aetatibus necessarium, et quid isto modo in eo fuerit vindicatum, vos videritis qui non vultis esse originale delictum.

15. Nobis in duobus istis geminis unam procul dubio habentibus causam, difficultatem quaestionis cur alius sic, alius vero sic mortuus est, velut non solvendo solvit Apostolus: qui cum et ipse de duobus geminis tale aliquid proposuisset, propter quod  non ex operibus, quia nondum operati fuerant aliquid boni vel mali, sed ex vocante dictum est, Major serviet minori; et, Jacob dilexi, Esau autem odio habui: et hujus profunditatis horrorem usque ad hoc perduxisset, ut diceret, Ergo cujus vult miseretur, et quem vult obdurat: sensit continuo quid moveret, et sibi verba contradicentis, quae apostolica auctoritate coerceret, opposuit. Ait enim: Dicis itaque mihi, Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit? Responditque ista dicenti: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare sic me fecisti? Annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa  facere aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam? Deinde secutus, tam magnum abditumque secretum, quantum aperiendum esse hominibus judicavit, aperuit dicens: Si autem volens Deus ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam (Rom. IX, 11-23). Hoc est  gratiae Dei, non solum adjutorium verum etiam documentum: adjutorium  scilicet in vasis misericordiae; in vasis autem irae documentum: in eis enim ostendit iram, et demonstrat potentiam suam, quia tam potens est bonitas ejus, ut bene utatur etiam malis; et in eis notas facit divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quoniam quod ab irae vasis exigit justitia punientis, hoc vasis misericordiae dimittit gratia liberantis: nec beneficium quod quibusdam gratis tribuitur, appareret, nisi Deus aliis ex eadem massa pariter reis justo supplicio condemnatis, quid utrisque deberetur, ostenderet. Quis enim te discernit? ait idem apostolus, homini tanquam de semetipso et de suo proprio bono glorianti : Quis enim te discernit? utique ab irae vasis, a massa perditionis, quae per unum omnes misit in damnationem. Quis te discernit? Et tanquam respondisset, Discernit me fides mea, propositum meum, meritum meum. Quid enim habes, inquit, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? hoc est, quasi de tuo sit, unde discerneris. Ergo ille discernit, qui unde discernaris impertit, poenam debitam removendo, indebitam gratiam largiendo: ille discernit, qui cum tenebrae essent super abyssum, dixit, Fiat lux, et facta est lux, et divisit, hoc est discrevit, inter lucem et tenebras (Gen. I, 3, 4). Non enim cum solae essent tenebrae, quid discerneret invenit: sed lucem faciendo discrevit; ut justificatis impiis dicatur, Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8): ac sic qui gloriatur, non in se ipso, sed in Domino glorietur (II Cor. X, 17). Ille discernit, qui de nondum natis neque qui aliquid egerant boni aut mali, ut secundum electionem propositum ejus maneret, non ex operibus, sed ex se ipso  vocante dixit, Major serviet minori (Gen. XXV, 23): atque idipsum commendans postea per prophetam; Jacob, inquit, dilexi, Esau autem odio habui (Malach. I, 2). Electionem  quippe dixit, ubi Deus non ab alio factum quod eligat invenit, sed quod inveniat ipse facit: sicut de reliquiis Israel scriptum est, Reliquiae per electionem gratiae factae sunt. Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia, jam non est gratia (Rom. XI, 5, 6). Propter quod profecto desipitis, qui dicente veritate, Non ex operibus, sed ex vocante dictum est; vos dicitis, Ex futuris operibus, quae Deus illum facturum esse praesciebat, Jacob fuisse dilectum: atque ita contradicitis Apostolo dicenti, Non ex operibus: quasi non posset dicere, Non ex praesentibus, sed futuris operibus. Sed ait, Non ex operibus, ut gratiam commendaret: Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia. Praecedit namque, non debita, sed gratuita gratia, ut per illam fiant  bona opera: ne si praecesserint bona opera, tanquam operibus reddatur gratia, ac sic gratia jam non sit gratia.

16. Sed ut vobis auferretur omnis vestrae caliginis latebra, propterea geminos tales proposui, qui neque parentum meritis juvarentur, et animo infantiae primordio unus baptizatus, alter sine Baptismate morerentur; ne diceretis Deum, sicut de Jacob et Esau contra Apostolum dicitis, opera eorum futura praescisse. Quomodo enim praescivit ea futura, quae illis in infantia morituris, quia praescientia ejus falli non potest, praescivit potius non futura? Aut quid prodest eis qui rapiuntur ex hac vita, ne malitia mutet intellectum eorum, aut ne fictio decipiat animam eorum (Sap. IV, 11), si peccatum etiam quod non est factum, dictum, cogitatum, tanquam commissum fuerit, sic punitur? Quod si absurdissimum, insulsissimum, dementissimum est, quoslibet homines ex his peccatis, quorum nec reatum ex parentibus trahere, sicut dicitis, nec ea non solum committere, sed nec saltem cogitare potuerunt, esse damnandos; redit ad vos  frater ille geminus baptizati non baptizatus, et tacitus quaerit a vobis, unde fuerit a fraterna felicitate discretus, cur illa infelicitate punitus, ut illo in Dei filium adoptato , ipse non acciperet omnibus aetatibus necessarium, sicut fatemini, Sacramentum; si quemadmodum nulla est fortuna vel fatum, vel apud Deum acceptio personarum, ita nullum est gratiae sine meritis donum; nullum originale peccatum. Huic prorsus infanti linguam vestram vocemque submittitis, huic non loquenti quid loquamini non habetis.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal