CAPUT VI.

11. Fati criminatio retorquetur in adversarios. Itane vero, filii superbiae, inimici gratiae Dei, o novi haeretici Pelagiani, quisquis dicit, gratia Dei omnia hominis bona merita praeveniri, nec gratiam Dei meritis dari, ne non sit gratia, si non gratis datur, sed debita merentibus redditur; fatum vobis videtur asserere? Nonne etiam vos ipsi qualibet intentione necessarium Baptismum omnibus aetatibus dicitis? Nonne in hac ipsa Epistola vestra, istam de Baptismo sententiam, et de gratia juxta posuistis? Cur non vos Baptismus, qui datur infantibus, ipsa vicinitate commonuit, quid sentire de gratia debeatis? Haec enim verba sunt vestra: «Baptisma omnibus necessarium esse aetatibus confitemur: gratiam quoque adjuvare uniuscujusque bonum propositum, non tamen reluctanti studium virtutis immittere, quia personarum acceptio non est apud Deum.» In his omnibus verbis vestris de gratia quod dixistis, interim taceo: de Baptismate reddite rationem; cur illud dicatis omnibus esse aetatibus necessarium, quare sit necessarium parvulis dicite: profecto quia eis boni aliquid confert, et idem aliquid nec parvum, nec mediocre, sed magnum est. Nam etsi  eos negatis attrahere quod in Baptismo remittatur originale peccatum: tamen illo regenerationis lavacro adoptari ex filiis hominum in Dei filios non negatis; imo etiam praedicatis. Dicite ergo nobis, quicumque baptizati in Christo parvuli de corpore exierunt, hoc tam sublime donum quibus praecedentibus meritis acceperunt? Si dixeritis, hoc eos parentum pietate meruisse: respondebitur vobis, Cur aliquando piorum filiis negatur hoc bonum, et filiis tribuitur impiorum? Nonnunquam enim de religiosis orta proles in tenera aetate aque ab utero recentissima  praevenitur morte, antequam lavacro regenerationis abluatur; et infans natus ex inimicis Christi misericordia Christianorum baptizatur in Christo: plangit baptizata mater non baptizatum proprium; et ab impudica expositum, baptizandum casta fetum colligit alienum. Hic certe merita parentum vacant, vacant vobis fatentibus ipsorum etiam parvulorum. Scimus enim vos non hoc de anima humana credere, quod  ante corpus terrenum  alicubi vixerit, et aliquid operata sit vel boni vel mali, unde istam in carne diffecitur, ubi rentiam mereretur. Quae igitur causa huic parvulo Baptismum procuravit, illi negavit? An ipsi fatum habent, quia meritum non habent? aut in his st acceptio a Domino personarum? Nam utrumque dixistis, prius fatum, acceptionem postea personarum: ut quoniam utrumque refutandum est, remaneat quod vultis adversus gratiam introducere meritum. Respondete igitur de meritis parvulorum, cur alii baptizati, alii non baptizati de corporibus exeant, nec parentum meritis vel polleant vel careant tam excellenti bono, ut fiant filii Dei ex hominum filiis, nullis parentum, nullis meritis suis. Nempe reticetis; et vos ipsos  potius in eo quod nobis objicitis, invenitis. Nam si ubi non est meritum, consequenter esse dicitis fatum, et ob hoc in gratia Dei meritum hominis vultis intelligi, ne fatum cogamini confiteri; ecce vos potius asseritis fatum in Baptismate parvulorum, quorum nullum esse fatemini meritum. Si autem in baptizandis parvulis, et nullum meritum omnino praecedere, et tamen fatum non esse conceditis; cur nos quando dicimus gratiam Dei propterea gratis dari, ne gratia non sit, et non tanquam debitam meritis praecedentibus reddi, fati assertores esse jactatis? non intelligentes, in  justificandis impiis, sicut propterea merita non sunt, quia Dei gratia est; ita propterea non esse fatum, quia Dei gratia est; ita propterea non esse acceptionem personarum, quia Dei gratia est.

12. Fatum quippe qui affirmant, de siderum positione ad tempus quo concipitur quisque vel nascitur, quas constellationes vocant, non solum actus et eventa, verum etiam ipsas nostras voluntates pendere contendunt: Dei vero gratia non solum omnia sidera et omnes coelos, verum etiam omnes Angelos supergreditur. Deinde fati assertores et bona et mala hominum fato tribuunt: Deus autem in malis hominum merita eorum debita retributione persequitur, bona vero per indebitam gratiam misericordi voluntate largitur; utrumque faciens non per stellarum temporale consortium, sed per suae severitatis et bonitatis aeternum altumque consilium. Neutrum ergo pertinere videmus ad fatum. Hic si  respondetis, hanc ipsam Dei benevolentiam, qua non merita sequitur, sed bona indebita gratuita bonitate largitur, fatum potius esse dicendum: cum hanc Apostolus gratiam vocet, dicens, Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur (Ephes. II, 8, 9); nonne attenditis, nonne perspicitis, non a nobis divinae gratiae nomine fatum asseri, sed a vobis potius divinam gratiam fati nomine nuncupari?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal