- Tabla de Contenidos
CAPUT V.
9. Respondet ad Pelagianorum calumnias. Quid liberum arbitrium sine gratia. Quid sentiant Catholici de fato. Jam nunc illa videnda sunt, quae in Epistola sua nobis objicientes, breviter posuerunt, quibus haec est nostra responsio. Peccato Adae arbitrium liberum de hominum natura periisse non dicimus: sed ad peccandum valere in hominibus subditis diabolo; ad bene autem pieque vivendum non valere, nisi ipsa voluntas hominis Dei gratia fuerit liberata, et ad omne bonum actionis, sermonis, cogitationis adjuta. Neminem nisi Dominum Deum dicimus nascentium conditorem; nec a diabolo, sed ab ipso nuptias institutas: omnes tamen sub peccato nasci propter propaginis vitium; et ideo esse sub diabolo, donec renascantur in Christo. Nec sub nomine gratiae fatum asserimus, quia nullis hominum meritis Dei gratiam dicimus antecedi. Si autem quibusdam omnipotentis Dei voluntatem placet fati nomine nuncupare; profanas quidem verborum novitates evitamus (I Tim. VI, 20), sed de verbis contendere non amamus.
10. Unde autem hoc eis visum fuerit nobis objicere, quod fatum asseramus sub nomine gratiae, cum aliquanto attentius cogitarem; prius eorum verba quae consequuntur inspexi. Sic enim hoc nobis objiciendum putarunt: «Sub nomine,» inquiunt, «gratiae ita fatum asserunt, ut dicant, quia nisi Deus invito et reluctanti homini inspiraverit boni, et ipsius imperfecti, cupiditatem, nec a malo declinare, nec bonum possit arripere.» Deinde aliquanto post, ubi ipsi quae defendant, commemorant, quid de hac re ab eis diceretur, attendi. «Baptisma,» inquiunt, omnibus necessarium esse aetatibus confitemur: gratiam quoque adjuvare uniuscujusque bonum propositum, non tamen reluctanti studium virtutis immittere, quia personarum acceptio non est apud Deum» (Coloss. III, 25). Ex his eorum verbis intellexi, ob hoc illos vel putare vel putari velle, fatum nos asserere sub nomine gratiae, quia gratiam Dei non secundum merita nostra dicimus dari, sed secundum ipsius misericordissimam voluntatem, qui dixit, Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero. Ubi consequenter adjunctum est, Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 15, 16). Posset etiam hinc quispiam similiter stultus fati assertorem Apostolum putare vel dicere. Verum hic se isti satis aperiunt. Cum enim propterea nobis calumniantur, dicentes nos fatum gratiae nomine asserere, quia non secundum merita nostra dari dicimus Dei gratiam; procul dubio confitentur quod ipsi eam secundum nostra merita dari dicunt: ita caecitas eorum occultare ac dissimulare non potuit, hoc se sapere atque sentire, quod sibi objectum Pelagius in episcopali judicio Palaestino subdolo timore damnavit. Objectum quippe illi est ex verbis quidem discipuli sui Coelestii, quod etiam ipse diceret, «gratiam Dei secundum merita nostra dari.» Quod ille detestans, vel quasi detestans , ore duntaxat anathematizare non distulit: sed sicut ejus libri posteriores indicant, et istorum sectatorum ejus nudat assertio, ficto corde servavit, donec postea, quod tunc metu texerat negantis astutia, etiam in litteras proferret audacia. Et adhuc non reformidant, nec saltem verecundantur episcopi Pelagiani litteras suas catholicis orientalibus episcopis mittere, quibus nos assertores fati esse criminantur, quia non dicimus gratiam Dei secundum merita nostra dari, quod Pelagius episcopos orientales metuens, et dicere non ausus, et damnare compulsus est.