CAPUT IV.

6. Idem tractatur argumentum. Sed quid opus est nos de hac re loquendo diutius immorari, cum exstent hinc atque inde gesta et scripta directa, ubi possint cuncta illa, quemadmodum acta sint, vel cognosci vel recognosci? Interrogationibus enim sancti praecessoris tui, et Coelestii responsionibus quibus se beati Papae Innocentii litteris consentire professus est, quis non videat quemadmodum sit Coelestius colligatus, et vinculo saluberrimo obstrictus, ne ulterius defendere auderet in Baptismate parvulorum non dimitti originale peccatum? Venerabilis quippe Innocentii episcopi de hac re ista sunt verba ad Carthaginense concilium: «Liberum enim,» inquit, «arbitrium olim ille perpessus, dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in praevaricationis profunda demersus, nihil quemadmodum exinde surgere posset invenit: suaque in aeternum libertate deceptus, hujus ruinae jacuisset oppressu , nisi eum post Christi pro sua gratia liberasset adventus, qui per novae regenerationis purificationem omne praeteritum  vitium sui Baptismatis lavacro purgavit» (Innocent., epist. 181, n. 7, apud August.). Quid ista Sedis Apostolicae sententia clarius atque manifestius? Huic se Coelestius consentire professus est, quando cum illi a sancto praecessore tuo dictum esset, «Illa omnia damnas quae jactata sunt de nomine tuo?» ipse respondit, «Damno secundum sententiam beatae memoriae praecessoris tui Innocentii.» Inter caetera autem quae de nomine ejus jactata fuerant, diaconus Coelestio Paulinus objecerat, quod diceret, «peccatum Adae ipsi soli obfuisse, et non generi humano; et quod infantes nuper nati, in eo essent statu, in quo Adam fuit ante peccatum.» Proinde si objecta Paulini, secundum sententiam beati Papae Innocentii veraci corde atque ore damnaret; quid ei remaneret deinceps unde contenderet, nullum esse ex praeterita primi hominis transgressione in parvulis vitium, quod per novae regenerationis purificationem sacro Baptismate purgaretur? Sed illud se respondisse fallaciter novissimo exitu ostendit, cum se subtraxit  examini, ne secundum Africana rescripta ipsa omnino de hac quaestione verba commemorare et anathematizare, quae in libello suo posuit, cogeretur.

7. Quid illud quod idem Papa de hac ipsa causa etiam Numidiae rescripsit episcopis, quia de utroque concilio, et de Carthaginensi scilicet et de Milevitano scripta susceperat, nonne apertissime de parvulis loquitur? Haec enim ejus verba sunt: «Illud vero, quod eos vestra Fraternitas asserit praedicare, parvulos aeternae vitae praemiis etiam sine Baptismatis gratia posse donari, perfatuum est. Nisi enim manducaverint carnem Filii hominis, et biberint sanguinem ejus, non habebunt vitam in semetipsis (Joan. VI, 54). Qui autem hanc eis sine regeneratione defendunt, videntur mihi ipsum Baptismum velle cassare, cum praedicant hos habere, quod in eos credimus nonnisi Baptismate conferendum» (Innocentius, epist. 182, n. 5, inter Augustinianas). Quid ad haec dicit ingratus, cui Sedes Apostolica jam sua professione quasi correcto benignissima lenitate pepercerat? Quid ad haec dicit? utrum post hujus vitae finem parvuli, etiamsi dum vivunt non baptizentur in Christo, in vita aeterna erunt, an non erunt? Si dixerit, Erunt: quomodo ergo quae de nomine ejus jactata sunt, secundum sententiam beatae memoriae Innocentii se damnasse respondit? Ecce beatae memoriae Innocentius Papa sine Baptismo Christi, et sine participatione corporis et sanguinis Christi vitam non habere parvulos dicit. Si dixerit, Non erunt: quomodo ergo non accipientes aeternam vitam, utique consequenter aeterna morte damnantur, si nullum trahunt originale peccatum?

8. Quid ad haec dicunt isti, qui suas calumniosas impietates audent etiam  scribere, audent et orientalibus episcopis mittere? Tenetur Coelestius litteris venerabilis Innocentii praebuisse consensum: leguntur ipsae memorati antistitis litterae, scribentis non baptizatos vitam parvulos habere non posse. Quis autem negabit id esse consequens ut mortem habeant, qui non habent vitam? Unde ergo in infantibus ista miserabilis poena, si nulla originalis est culpa? Quomodo igitur ab istis fidei desertoribus et oppugnatoribus gratiae, Romani clerici praevaricationis arguuntur sub episcopo Zosimo, quasi aliud senserint in damnatione posteriore Coelestii et Pelagii, quam quod sub Innocentio in priore senserunt? Quia utique cum litteris venerabilis Innocentii de parvulis, nisi baptizarentur in Christo, in aeterna morte mansuris, catholicae fidei clareret antiquitas; profecto Ecclesiae Romanae praevaricator potius esset, quicumque ab illa sententia deviasset: quod Deo propitio, quoniam factum non est, sed ipsa constanter repetita Coelestii et Pelagii damnatione servata est; intelligant se isti esse unde alios criminantur, et aliquando a fidei praevaricatione sanentur. Malam quippe hominum esse naturam, non dicit catholica fides, in quantum homo a Creatore primitus institutus est; neque nunc quod in illa Deus creat, cum homines ex hominibus facit,  hoc est malum ejus; sed quod ex illo vitio primi hominis trahit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal