- Tabla de Contenidos
CAPUT III.
5. Calumnia Pelagianorum adversus Romanae Ecclesiae clericos. Quin etiam Romanos clericos arguunt, scribentes, «eos jussionis terrore perculsos non erubuisse praevaricationis crimen admittere, ut contra priorem sententiam suam, qua gestis catholico dogmati adfuerant, postea pronuntiarent malam hominum esse naturam.» Imo vero Pelagiani spe falsa putaverant, novum et exsecrabile dogma Pelagianum vel Coelestianum persuaderi quorumdam Romanorum catholicis mentibus posse; quando illa ingenia, quamvis nefando errore perversa , non tamen contemptibilia, cum studiose corrigenda potius, quam facile damnanda viderentur, aliquanto lenius, quam severior postulabat Ecclesiae disciplina, tractata sunt. Tot enim et tantis inter Apostolicam Sedem et Afros episcopos currentibus et recurrentibus scriptis ecclesiasticis, etiam gestis de hac causa apud illam Sedem Coelestio praesente et respondente confectis; quaenam tandem epistola venerandae memoriae Papae Zosimi, quae interlocutio reperitur, ubi praeceperit credi oportere, sine ullo vitio peccati originalis hominem nasci? Nusquam prorsus hoc dixit, nusquam omnino conscripsit. Sed cum hoc Coelestius in suo libello posuisset, inter illa duntaxat de quibus se adhuc dubitare et instrui velle confessus est, in homine acerrimi ingenii, qui profecto si corrigeretur plurimis profuisset, voluntas emendationis, non falsitas dogmatis approbata est. Et propterea libellus ejus catholicus dictus est, quia et hoc catholicae mentis est, si qua forte aliter sapit, quam veritas exigit, non ea certissime definire , sed detecta ac demonstrata respuere. Non enim haereticis, sed Catholicis Apostolus loquebatur, ubi ait: Quotquot ergo perfecti hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, id quoque Deus vobis revelabit (Philipp. III, 15). Hoc in illo factum esse putabatur, quando se litteris beatae memoriae Papae Innocentii, quibus de hac re dubitatio tota sublata est, consentire respondit. Et hoc ut plenius et manifestius in illo fieret, exspectabatur, venturis ex Africa litteris, in qua provincia ejus aliquanto calliditas evidentius innotuerat. Quae Romam litterae posteaquam venerunt, id continentes, non sufficere hominibus tardioribus et sollicitioribus, quod se generaliter Innocentii episcopi litteris consentire fatebatur; sed aperte eum debere anathematizare quae in suo libello prava posuerat; ne si id non fecisset, multi parum intelligentes magis in libello ejus illa fidei venena a Sede Apostolica crederent approbata, propterea quod ab illa dictum erat, eum libellum esse catholicum, quam emendata, propter illud quod se Papae Innocentii litteris consentire ipse responderat: tunc ergo cum ejus praesentia posceretur, ut certis ac dilucidis responsionibus, vel astutia hominis vel correctio dilucesceret, et nulli ambigua remaneret, se subtraxit et negavit examini. Nec differendum jam fuerat, sicut factum est, quod aliis prodesset, si nimium perversorum pertinaciae dementiaeque non posset . Sed si, quod absit, ita tunc fuisset de Coelestio vel Pelagio in Romana Ecclesia judicatum, ut illa eorum dogmata, quae in ipsis et cum ipsis Papa Innocentius damnaverat, approbanda et tenenda pronuntiarentur, ex hoc potius esset praevaricationis nota Romanis clericis inurenda. Nunc vero cum primitus beatissimi Papae Innocentii litterae episcoporum litteris respondentis Afrorum, pariter hunc errorem, quem conantur isti persuadere, damnaverint: successor quoque ejus sanctus Papa Zosimus hoc tenendum esse, quod isti de parvulis sentiunt, nunquam dixerit, nunquam scripserit; insuper etiam Coelestium se purgare molientem ad consentiendum supra dictis Sedis Apostolicae litteris crebra interlocutione constrinxerit: profecto quidquid interea lenius actum est cum Coelestio, servata duntaxat antiquissimae et robustissimae fidei firmitate, correctionis fuit clementissima suasio, non approbatio exitiosissima pravitatis . Et quod ab eodem sacerdote postea Coelestius et Pelagius repetita auctoritate damnati sunt, paululum intermissae, jam necessario proferendae ratio severitatis fuit, non praevaricatio prius cognitae vel nova cognitio veritatis.