- Tabla de Contenidos
CAPUT IX.
19. Scripturas interpretatur, quibus abutuntur Pelagiani. Sed nimirum quod scriptum est, Hominis est praeparare cor, et a Domino responsio linguae (Prov. XVI, 1), non bene intelligendo falluntur, ut existiment cor praeparare, hoc est, bonum inchoare, sine adjutorio gratiae Dei ad hominem pertinere. Absit ut sic intelligant filii promissionis, tanquam cum audierint Dominum dicentem, Sine me nihil potestis facere; quasi convincant cum dicentes, Ecce sine te possumus cor praeparare: aut cum audierint a Paulo apostolo, Non quia idonei sumus cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est; tanquam et ipsum convincant dicentes, Ecce idonei sumus ex nobismetipsis praeparare cor, ac per hoc et boni aliquid cogitare. Quis enim potest sine bona cogitatione ad bonum cor praeparare? Absit ut sic intelligant, nisi superbi sui arbitrii defensores et fidei catholicae desertores. Ideo quippe scriptum est, Hominis est praeparare cor, et a Domino responsio linguae; quia homo praeparat cor, non tamen sine adjutorio Dei, qui sic tangit cor, ut homo praeparet cor . In responsione autem linguae, id est, in eo quod praeparato cordi lingua divina respondet, nihil operis habet homo, sed totum est a Domino Deo.
20. Nam sicut dictum est, Hominis est praeparare cor, et a Domino responsio linguae; ita etiam dictum est, Aperi os, et adimplebo illud (Psal. LXXX, 11). Quamvis enim nisi adjuvante illo, sine quo nihil possumus facere, os non possumus aperire: tamen nos aperimus illius adjumento et opere nostro; implet autem illud Dominus sine opere nostro. Nam quid est praeparare cor, et os aperire, nisi voluntatem parare? Et tamen in eisdem Litteris legitur, Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX); et, Labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam (Psal. L, 17). Ecce Deus admonet, ut praeparemus voluntatem in eo quod legimus, Hominis est praeparare cor: et tamen ut hoc faciat homo, adjuvat Deus; quia praeparatur voluntas a Domino. Et, Aperi os, ita dicit jubendo , ut nemo possit nisi ipse id faciat adjuvando, cui dicitur, Labia mea aperies. Numquid istorum aliqui ita desipiunt , ut aliud os, aliud labia esse contendant, et mirabili vanitate hominem dicant os aperire, labia hominis Deum? Quanquam Deus illos et ab hac absurditate compescit, ubi ad Moysen famulum suum dicit, Ego aperiam os tuum, et instruam te quae debeas loqui (Exod. IV, 12). In sententia ergo illa ubi dicitur, Aperi os, et adimplebo illud; quasi unum eorum videtur ad hominem pertinere, alterum ad Deum: in hac autem ubi dicitur, Ego aperiam os tuum, et instruam te; utrumque ad Deum. Quare hoc, nisi quia in uno istorum cooperatur homini facienti, alterum solus facit?
21. Quapropter multa Deus facit in homine bona, quae non facit homo: nulla vero facit homo, quae non facit Deus ut faciat homo. Proinde cupiditas boni non homini a Domino esset, si bonum non esset: si autem bonum est, non nisi ab illo nobis est, qui summe atque incommutabiliter bonus est. Quid est enim boni cupiditas, nisi charitas, de qua Joannes apostolus sine ambiguitate loquitur dicens, Charitas ex Deo est (I Joan. IV, 7)? Nec initium ejus ex nobis, et perfectio ejus ex Deo; sed si charitas ex Deo, tota nobis ex Deo est. Avertat enim Deus hanc amentiam, ut in donis ejus nos priores faciamus, posteriorem ipsum: quoniam misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11); et ipse est cui fideliter veraciterque cantatur, Quoniam praevenisti eum in benedictione dulcedinis (Psal. XX, 4). Et quid hic aptius intelligitur, quam ipsa de qua loquimur cupiditas boni? Tunc enim bonum concupisci incipit, quando dulcescere coeperit. Quando autem timore poenae, non amore justitiae fit bonum, nondum bene fit bonum; nec fit in corde quod fieri videtur in opere, quando mallet homo non facere, si posset impune. Ergo benedictio dulcedinis, est gratia Dei, qua fit in nobis ut nos delectet et cupiamus, hoc est, amemus quod praecipit nobis; in qua si nos non praevenit Deus, non solum non perficitur, sed nec inchoatur ex nobis. Si enim sine illo nihil possumus facere, profecto nec incipere, nec perficere: quia ut incipiamus, dictum est, Misericordia ejus praeveniet me; ut perficiamus, dictum est, Misericordia ejus subsequetur me (Psal. XXII, 6).