- Tabla de Contenidos
CAPUT X.
22. Secundum cujus propositum vocentur electi. Quid est ergo, quod in consequentibus, ubi ea quae ipsi sentiunt commemorant, dicunt se confiteri, «gratiam quoque adjuvare uniuscujusque bonum propositum, non tamen reluctanti studium virtutis immittere?» Hoc quippe ita dicunt, velut homo a se ipso sine adjutorio Dei habeat propositum bonum studiumque virtutis, quo merito praecedente dignus sit adjuvari Dei gratia subsequente. Putant enim fortasse ita dixisse Apostolum, Scimus quia diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt; ut propositum hominis vellet intelligi, quod propositum tanquam bonum meritum sequatur misericordia vocantis Dei: ignorantes ideo dictum esse, qui secundum propositum vocati sunt, ut Dei, non hominis propositum intelligatur, quo eos quos praescivit et praedestinavit conformes imaginis Filii sui (Rom. VIII, 28, 29), elegit ante mundi constitutionem (Ephes. I, 4). Non enim omnes vocati, secundum propositum sunt vocati: quoniam multi vocati, pauci electi (Matth. XX, 16). Ipsi ergo secundum propositum vocati, qui electi ante constitutionem mundi. De hoc proposito Dei dictum est et illud, quod jam commemoravi de geminis Esau et Jacob, Ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est, Quia major serviet minori (Rom. IX, 11-13). Hoc propositum Dei et illo commemoratur loco, ubi ad Timotheum scribens ait: Collabora Evangelio secundum virtutem Dei, salvos nos facientis, et vocantis vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Jesu ante saecula aeterna, manifestata autem nunc per adventum Salvatoris nostri Jesu Christi (II Tim. I, 8-10). Hoc est ergo propositum Dei unde dicitur: Omnia cooperatur in bonum iis qui secundum propositum vocati sunt. Hominis autem propositum bonum adjuvat quidem subsequens gratia, sed nec ipsum esset nisi praecederet gratia. Studium quoque hominis quod dicitur bonum, quamvis cum esse coeperit, adjuvetur gratia, non tamen incipit sine gratia: sed ab illo inspiratur, de quo dicit Apostolus, Gratias autem Deo, qui dedit idem studium pro vobis in corde Titi (II Cor. VIII, 16). Si studium quisque ut pro aliis habeat, Deus dat; ut pro ipso se habeat , quis alius est daturus?
23. Quae cum ita sint, nihil in Scripturis sanctis homini a Domino video juberi, propter probandum liberum arbitrium, quod non inveniatur vel dari ab ejus bonitate, vel posci propter adjutorium gratiae demonstrandum: nec omnino incipit homo ex malo in bonum per initium fidei commutari, nisi hoc in illo agat indebita et gratuita misericordia Dei. De qua suam cogitationem recolens quidam, sicut legimus in Psalmis: Numquid obliviscetur, inquit, misereri Deus? aut continebit in ira sua miserationes suas? Et dixi, Nunc coepi, haec mutatio dexterae Excelsi (Psal. LXXVI, 10, 11). Cum ergo dixisset, Nunc coepi; non ait, haec mutatio arbitrii mei; sed dexterae Excelsi. Sic itaque Dei gratia cogitetur, ut ab initio bonae mutationis suae usque in finem consummationis qui gloriatur in Domino glorietur (II Cor. X, 17). Quia sicut nemo potest bonum perficere sine Domino, sic nemo incipere sine Domino . Sed hic sit hujus voluminis terminus, ut legentis reficiatur intentio et ad sequentia reparetur.