CAPUT XXVI.

Fuge ista, obsecro, non te decipiat species paucitatis, quoniam ipse Dominus dixit angustam viam esse paucorum (Matth. VII, 14). Inter paucos vis esse, sed pessimos. Nam verum est quod pauci sunt omni modo innocentes, sed in ipsis nocentibus pauciores sunt homicidae quam fures, pauciores sunt incestatores quam adulteri: denique etiam ipsae antiquorum vel fabulae vel historiae pauciores habent Medeas et Phaedras, quam facinorum aliorum flagitiorumque mulieres; pauciores Ochos et Busirides, quam impietatum aliarum et scelerum viros. Vide ergo, ne forte apud vos nimius horror impietatis faciat meritum paucitatis. Talia quippe ibi leguntur, dicuntur, creduntur, ut in illum errorem magis aliquos quam paucos irruere, vel illic remanere, mirandum sit. Sanctorum autem paucitas, quorum angusta via est, in comparatione ponitur multitudinis peccatorum: quae quidem paucitas in multo majore numero palearum latet; sed in ipsa area catholicae Ecclesiae est nunc congreganda et trituranda, in fine autem ventilanda atque purganda (Id. III, 12): ad quam te oportet conferas, si fideliter fidelis esse desideras, ne fidendo falsis, sicut scriptum est, ventos pascas (Osee XII, 1), id est, immundis spiritibus esca fias. Si enim Paulus apostolus, quem commemoras, non sapientum Veteris Testamenti scripturas totamque illam propheticam dispensationem dictorum atque factorum, sed carnalem Judaicae propaginis excellentiam, et pro Synagogis paternae gentis errantibus et Christum non agnoscentibus, zelum persequendi Christianos, quo tanquam laudabili accendebantur, et justitiam quae ex Lege est, qua Judaei, non ibi intellecta Dei gratia, superbe gloriantur, damna et stercora deputavit, ut Christum lucrifaceret (Philipp. III, 8, 9): quanto magis tu scripturas illas nefandarum blasphemiarum plenissimas, ubi natura veritatis, natura summi boni, natura Dei  toties mutabilis, toties victa, toties corrupta, et ex parte inexplicabiliter inquinata atque ab ipsa veritate in fine damnanda describitur, non sicut stercora, sed sicut venena debes abjicere, et ad Ecclesiam catholicam, quae sicut tanto ante prophetata, ita suo tempore revelata est, finita contentione transire?

Quod ideo tibi loquor, quia mens tua nec natura mali est, quae omnino nulla est; nec natura Dei, alioquin incommutabili frustra loquerer: sed quoniam mutata est deserendo Deum, et ipsa mutatio ejus malum est; mutetur conversa ad incommutabile bonum, in adjutorio ipsius incommutabilis boni; et talis ejus mutatio erit a malo liberatio. Hanc admonitionem si spernis, duas adhuc credens esse naturas, unam mutabilem boni, quae malo permixta potuit injustitiae consentire, alteram incommutabilem mali, quae nec bono mixta potuit consentire justitiae, proximam illam pudendam fabulam garris exsecrabiles turpesque blasphemias in fornicatione prurientium aurium seminantem, ut sis in eorum grege, de quibus praedictum est, quod erit tempus, quando sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, et a veritate quidem auditum suum avertentes, ad fabulas autem convertentur (II Tim. IV, 3, 4). Si autem hanc admonitionem prudenter accipis, conversus ad incommutabilem Deum, mutatione laudabili fies in eis de quibus dicit Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Quod nec Dei naturae dici posset, quia nunquam fuit mala et digna isto nomine tenebrarum; nec naturae mali, quae si esset, nunquam posset mutari, nec lux fieri: sed recte ac veraciter hoc dictum est ei naturae, quae incommutabilis non est, sed deserto incommutabili lumine, a quo facta est, obtenebratur in se; ad illud autem conversa fit lux, non in se, sed in Domino. Non enim a se ipsa, quoniam non est lumen verum, sed illuminata lucet, ab illo de quo dictum est: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Hoc crede, hoc intellige, hoc tene, si vis esse bonus participatione incommutabilis boni, quod non potes esse per te: quod nec amittere, si incommutabiliter hoc esses; nec recipere posses, si incommutabiliter hoc non esses.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal