- Tabla de Contenidos
- SECUNDINI MANICHAEI EPISTOLA AD AUGUSTINUM. (C)
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
CAPUT IX.
Nisi forte hoc te adjuvari putas, ut dicas incommutabilem esse animam, quia subjunxisti dicens: Non enim propria voluntate peccavit, sed alterius ductu; carnis enim commixtione ducitur, non propria voluntate. In qua sententia forte hoc vis intelligi, ut scilicet anima in natura propria ait incommutabilis, in alterius vero naturae commixtione mutabilis: quasi vero quaeratur cur ita sit, et non quia ita est. Jam hoc modo etiam Hectoris et Ajacis, imo vero cunctorum hominum atque animantium corpora invulnerabilia dicerentur, si abesset ictus et casus, quibus eis vulnus possit infligi. Sed nimirum propterea solius Achillis corpus, sive poetico figmento, sive aliqua occultiore vi rerum invulnerabile dictum est , quod etiam tela cum ingruerent, non penetrabatur: et ex qua parte penetrari potuit, ex hac utique invulnerabile non fuit. Sic anima si esset incommutabilis, ita nullius rei permixtione commutaretur, sicut corpus quod est invulnerabile, nullius rei contactu aut impetu vulneratur. Itaque nos quia Dei Verbum incontaminabile dicimus, etiam carne mortali et vulnerabili assumpta, ut nos et mortem et quaelibet incommoda corporis contemnere doceret, natum de virgine credere non timemus: vos autem quia impia perversitate contaminabilem Filium Dei creditis, carni eum permittere formidatis; cujus tamen substantiam animae naturam esse perhibentes, ita commixtum carni asseveratis, ut etiam in deterius commutatum non dubitetis opinari. Elige igitur quid velis: utrum Deum commutabilem dicere vel credere, ut de commutabilis Patris substantia commutabilem prolem genitam esse pariter credas; quae quanta sit impietas, profecto sentis: an incommutabilem Deum dicere, sed tamen de substantia sua prolem genuisse mutabilem; quod nihilominus vides quam impie absurdeque dicatur: an vero ita Deum incommutabilem confiteris, ut etiam quod de substantia sua genuit, aequaliter non mutetur, pariterque sit summum ac praestantissimum bonum, ipsumque summe esse ad eumdem modum permansione inviolabili obtineat; caetera vero inferiora bona, quam creaturam vocamus, non de ipso, nam essent aequalia; sed tamen quia bona, ipse; quia non aequalia, de nihilo fecerit: quod si credis, impius non eris, et oblivisceris Persas, et noster eris.