CAPUT XVIII.

Jam, ut arbitror, facile est tibi intelligere ex ipsius verbis epistolae tuae, quibus dixisti, animam, cum consentit malo, voluntate peccare, nullum malum esse naturam malam, vel dilectionem naturae malae: sed cum omnes naturae in suo genere bonae sint, malum esse peccatum quod fit voluntate animae, cum diligit pro ipso Creatore creaturam; sive suo nutu, cum sit mala; sive alterius persuasu, cum consentit malo. Et nihilominus sic quoque fit mala, consequentibus suppliciis, ut pro meritis omnia disponantur a Creatore summe bono in creatura bona; sed non summe bona, quia non eam genuit de se ipso, sed fecit ex nihilo. Tu autem constituisti duas naturas, quarum unam vis bonam esse, alteram malam; vel potius unam boni, alteram mali: nam mala natura ex bona etiam peccando fit. Fateris tamen eam naturam quam bonam esse dicis, malo consentiendo male facere, hoc est, voluntate peccare. At ego ambas bonas esse assero, sed unam earum male facere suadendo, aliam male facere consentiendo. Sicut autem alterius consensio non est natura, sic nec hujus suasio: sicut et ista si non consentiat, bona permanebit, integritatem naturae suae custodiens; sic illa si non suadeat, emendatior erit. Si vero etiam peccatum quod non suadet, nec ipsa committat; pariter erunt integrae, atque in suo genere laudabiles. Et si enim bis illa peccat quae et committit et suadet, illa autem semel si tantummodo ad male faciendum consentiat; tamen peccatis fiunt malae, non natura sunt malae. Aut si propter suasionem natura ista mala est, sic et illa propter consensionem. Sed si pejus tibi videtur esse suadere quam consentire, sit ista mala, ista pejor: non tamen tanta sit acceptio personarum, et non tam iniqua in judicando gratificatio, ut cum ambae peccent, quamvis una gravius, altera levius, una dicatur natura mali, altera boni: ac non potius aut ambae bonae, sed illa melior quae peccat minus; aut ambae malae, sed illa pejor quae peccat amplius.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal