- Tabla de Contenidos
- SECUNDINI MANICHAEI EPISTOLA AD AUGUSTINUM. (C)
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
CAPUT XI.
Deficere autem non jam nihil est, sed ad nihilum tendere. Cum enim ea quae magis sunt, declinant ad ea quae minus sunt, non illa in quae declinant, sed illa quae declinant deficiunt, et minus esse incipiunt quam erant: non quidem ut ea sint ad quae declinaverunt, sed pro suo genere minus. Non enim cum animus ad corpus declinat, corpus efficitur; sed tamen defectivo appetitu quodam modo corporascit: ita et angelica quaedam sublimitas, cum magis delectata est suo dominatu in se ipsa, ad id quod minus est inclinavit affectum, et minus esse coepit quam erat, et pro suo gradu tetendit ad nihilum. Quanto enim quaeque res minus est, tanto vicinior nihilo est. Cum autem isti defectus voluntarie fiunt, recte reprehenduntur, et peccata nominantur. Cum autem sequuntur istas voluntarias defectiones incommoda, molestiae, dolores, adversitates, quae omnia contra voluntatem patimur: recte utique peccata vel suppliciis puniuntur, vel exercitationibus diluuntur. Quae si animo sereno intueri velis, profecto desines accusare naturas, atque ipsas in crimen vocare substantias. Siquid autem de hac re copiosius explicatiusque desideras, lege tres libros nostros qui inscribuntur, De Libero Arbitrio, quos in Campania Nolae poteris invenire apud Paulinum nobilem Dei famulum.