CAPUT XXV.

Evasimus, inquis, quia spiritualem secuti sumus Salvatorem. Nam illius tantum erupit audacia, ut si noster Dominus carnalis foret, omnis nostra fuisset spes amputata. Si hoc propterea dicis, quia Christum carnem habuisse non creditis; in Manichaeo spem ponere non debetis, quem de masculo et femina procreatum, sicut caeteros homines carnem habuisse conceditis. Cur ergo in illo tantam spem ponitis? Nam in hac ipsa epistola tua, cum me terreres, ipse  dixisti: Quis igitur tibi patronus erit ante justum tribunal Judicis, cum et de sermone et de opere coeperis te teste convinci? Persa quem incusasti, non aderit. Hoc excepto, quis te flentem consolabitur? quis Punicum salvabit? Consolatorem igitur et salvatorem, Manichaeo excepto, nullum esse posse dixisti. Quomodo ergo, cum de Christi passionibus ageres, evasisse vos dixisti, quod spiritualem secuti estis Salvatorem, ne scilicet eum posset in carne constitutum inimicus occidere? Ergo Manichaeum vestrum si occidit inimicus, in quo carnem invenit, ut jam vester esse salvator posset; et quomodo dicis, Hoc excepto, quis te flentem consolabitur? quis Punicum salvabit? Vides quid sit  in haeresi et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi mendaciloquorum (I Tim. IV, 1, 2). Veracem Manichaeum de Christo vis esse fallaci; ut si Christus in ostendenda carne, morte, resurrectione, locis denique vulnerum atque clavorum, quae dubitantibus discipulis demonstravit (Joan. XX, 20), totum fallaciter ac mendaciter gessit, tunc Manichaeus de Christo verum dixerit: si autem Christus veram carnem, et ideo veram mortem, veram resurrectionem, veras cicatrices ostendit, tunc Manichaeus de Christo mentitus sit. Ac per hoc id interest in hac causa inter me atque te, quod tu elegisti veracem credere Manichaeum, Christum credendo fallacem; ego autem Manichaeum potius, sicut de aliis rebus, ita de Christo, quam Christum de aliqua re (quanto magis de illa, ubi spem credentium maxime posuit, hoc est de sua passione et resurrectione?) mentitum. Nam qui dicit, Quando Christus post illam, quae mors ejus putata est, apparuit discipulis haesitantibus, et spiritum se videre putantibus; quando dixit: Tangite manus meas et pedes; et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39); quando uni eorum minime credenti, Mitte, inquit, digitos in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. XX, 27): totum hoc non veraciter ostendebat, sed mendaciter: qui hoc, inquam, dicit, non praedicator, sed accusator est Christi. Sed, inquis, Christum praedicat Manichaeus, ejusque se dicit apostolum. Hinc potius detestandus atque fugiendus est. Nam haec accusando diceret , se saltem jactaret amatorem veritatis arguendo alterius falsitatem: nunc vero nesciens incautusque se prodit, satisque demonstrat diligenter intuentibus, quid agat ipse, quid diligat, laudando ac praedicando mentientem. Fuge itaque, amice, tantam pestem, ne te, quod fieri non potest, fallendo velit fidelem facere Manichaeus: qualem vult videri a Christo esse factum illum discipulum cui dixit, Mitte digitos in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis. Sicut enim sapit dulcissima veritas, quid aliud discipulo Christus dixit, nisi, Tange quod gesto, tange quod gessi, tange veram carnem, tange verorum vestigia vulnerum, tange vera loca clavorum, et credendo veris noli esse incredulus, sed fidelis? Sicut  autem desipit Manichaei sacrilega vanitas, quid aliud dixit discipulo Christus, nisi, Tange quod simulo, tange quod fallo; nisi, Tange falsam carnem, tange falsorum fallacia vulnerum loca, et noli esse incredulus meis mendacibus membris, ut credendo falsis possis esse fidelis. Tales fideles habet Manichaeus, omnis doctrinae daemoniorum mendaciloquorum.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal