- Tabla de Contenidos
- SECUNDINI MANICHAEI EPISTOLA AD AUGUSTINUM. (C)
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
CAPUT XIX.
At enim unde est malum factum quod peccatum vocatur, si nulla est mali natura? Dic mihi unde sit illa consensio mala in ea natura, quam bonam esse concedis et praedicas. Quidquid enim patitur, ut consentiat malo, non utique pateretur, nisi pati posset. Quaero itaque unde habeat ipsum pati posse. Melior enim esset, si non haberet. Non ergo natura summi boni, qua posset esse aliquid melius. Deinde si habet in potestate vel consentire vel non consentire, non ergo victa consentit. Quaero igitur unde habeat istam consensionem malam, nulla contraria cogente natura. Si autem cogitur consentire, ita ut non sit in ejus potestate aliter facere; non ergo, ut dicebas, voluntate peccat, quando non voluntate consentit. Sed ego adhuc quaero, unde in illa sit posse decipi, si decipitur. Antequam enim deciperetur, nisi esset in ea ut hoc pati posset, nunquam utique pateretur. Quanquam nullo modo nisi voluntate consentit: si autem cogitur, cedere potius quam consentire dicenda est. Sed quoquolibet nomine istud appelles, quaero abs te acuto et solerti viro, et a tuo Romano ut gloriaris ingenio, unde habeat ista boni natura pati posse quod patitur, ut consentiat malo. Sicut enim in ligno, antequam frangatur, inest fragilitas, quae nisi inesset, frangi omnino non posset; nec ideo non est fragile lignum, si nullus fractor accedat: sic quaero in ista natura, unde sit quaedam vel fragilitas vel flexibilitas, antequam ad malam consensionem vel vi frangatur, vel suasione flectatur. Aut si mali vicinitate jam fragilitas erat, sicut solent corpora vicinae paludis exhalatione corrumpi; jam ergo corruptibilis erat, si potuit eam vicinitatis illius contagio pestilentiosa corrumpere. Quaero igitur unde illa corruptibilitas.
Quaeso, attende quid loquar, et cede perspicuae veritati: non enim quaero unde corruptio; respondebis enim, A corruptore; eumdemque corruptorem nescio quem principem gentis tenebrarum esse contendis, ut etiam fabulosis tegminibus involutum evolvere ac tenere vix possit: sed quaero unde corruptibilitas, etiam antequam corruptor accederet; quae nisi esset, aut nullus existeret, aut nihil noceret cujuslibet corruptoris accessio. Cum ergo tu inveneris unde in bona natura ista corruptibilitas, antequam a natura contraria corrumpatur; aut si non vis eam dicere corrumpi, unde certe ista mutabilitas, antequam ex hostili adversitate mutaretur: non enim non mutatur natura in deterius, quae fit ex sapiente stulta, et quae obliviscitur sui; tu enim ista verba apposuisti, dicens, Si cum se ipsam cognoverit, consentiat malo: mutatur ergo in deterius cum obliviscitur, sic ut se ipsam rursus commemoratam cognoscat; nullo autem pacto mutari potuisset, nisi antequam mutaretur esset mutabilis: cum ergo tu inveneris unde ista mutabilitas in substantia summi boni, antequam esset ulla boni et mali facta commixtio; profecto desines a me quaerere unde sit malum. Quanquam in natura summi boni, si eam recte cogites, nullam prorsus mutabilitatem temporis inveniri, nec a se ipsa, nec alterius cujuslibet accessu possit, sicut in ea natura quam Manichaeus fingit, et summe bonam esse arbitratur, vel etiam sibi credentibus persuadet. Quaere atque responde, si potes, unde ista mutabilitas, quae non inventa, sed prodita est, cum mora accederet ? Mutari enim nec ab hoste posset, si mutari omnino non posset. Cum autem potuit, non se fuisse incommutabilem demonstravit. Haec ergo mutabilitas cum esse in substantia summi boni, hoc est, in substantia Dei creditur, si contentiosus non es, vides quanta insipientia blasphematur. Cum vero de creatura tale aliquid dicitur, quam Deus nec genuit nec protulit de substantia sua, sed fecit ex nihilo; non de summo bono agitur, sed tamen de tali bono, quod nisi a summo, qui Deus est, non posset institui. Deus quippe summe bonus atque incommutabiliter, omnia non summe nec incommutabiliter bona, sed tamen bona fecit, ab Angelis coelorum usque ad extremas bestias herbasque terrarum, pro sua cujusque dignitate naturae omnia locis congruis ordinata. Verum in his rationalis creatura, cum creatori, hoc est, factori et institutori suo Deo dilectionis obedientia cohaeret, naturam suam in illius aeternitate, veritate, charitate custodit: cum vero eum contumaci inobedientia deserit, per suum liberum arbitrium peccatis se involvit, per illius autem justum judicium supplicio misera afficitur; et hoc est totum malum, partim quod injuste facit, partim quod juste patitur. Hoc tu a me non quaeras unde sit, cum tibi jam ipse responderis, qui dixisti, quod cum se ipsam cognoverit anima, si malo consenserit, voluntate sua peccat. Ecce unde est malum, a propria scilicet voluntate. Non autem ista natura, sed culpa est; ac per hoc etiam contraria naturae, cui utique nocet privando eam bono, quo beata esse posset, si peccare noluisset. Hanc tu peccati voluntatem moveri non putas in anima, nisi ex alio malo quod credis esse naturam, quam non fecerit Deus, eamque animam naturam Dei esse contendis: ac per hoc ista mali nescio quae natura, si hanc in anima peccati suadendo facit, in peccatum victus dejicitur Deus.