- Tabla de Contenidos
- SECUNDINI MANICHAEI EPISTOLA AD AUGUSTINUM. (C)
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
CAPUT XVII.
Quod si dicis, non eam vocare te consensionem culpabilem, cum res illa diligitur, quae non agit ut sibi consentiatur; sed tunc consentire animam, cum illum cui consentit aliquid suadet aut aliquid cogit; et propterea malum esse, quia ut aliquid mali committatur, suadet aut urget: secunda quaestio est, et ordine suo jam jamque etiam ipsa tractanda. Sed meminerimus hic primum peccati, de quo satis, ut arbitror, disputatum est: claruitque fieri posse ut res aliqua in suo genere bona male diligatur, et dilectore culpato ipsa non reprehendatur. Quid enim, si tali jam dilectione peccatrix anima atque vitiosa idem peccatum alteri persuadeat, nonne et illa quae persuadenti consentit, tali vitio depravata, quali vitio depravata illa quam sequitur? Primum ergo peccatum est, quamvis bonam creaturam Creatori in dilectione praeponere: secundum autem, alterum quoque ut id faciat vel suadendo vel cogendo tentare. Nemo enim ad pravitatem vult alium perducere, qui non prior ipse depravatus est. Voluntate autem peccant , qui alios ad peccatum perducere cupiunt, vel stulta benevolentia, vel malitiosa invidentia. Quis enim filios suos nisi perverse amando monet, ut nullum lucrum turpe existiment, sed undecumque acquirant amplam pecuniam? Utique non odit eos, et tamen perniciose persuadet. Talium quippe dilectione jam ipse corruptus est, cum aurum et argentum malum non sit; quemadmodum et ille sol, de quo superius egimus; sed tamen rei bonae dilector inordinatus in culpa sit. Invidentia vero, cum alium vult quisque peccare, honorem diligit immoderata superbia, et in eo cupit excellcre, atque caeteris anteire; quem quidem videt amplius et verius deferri virtutibus, ne in eo superetur, cupit alios ad iniquitatis voraginem ex aequitatis arce deponi. Hoc modo diabolus suadere aut cogere ad peccata conatur. Sed numquid ipse honor in culpa est, quia eum diabolus perverse atque impie diligendo impius factus est? Aut ipsa ejusdem diaboli angelica substantia, quam Deus creavit, ideo mala est, quia substantia est? Sed cum ejus deserens dilectionem, et ad suam nimis conversus , ei videri cupit aequalis, superbiae tumore dejectus est. Non ergo in quantum substantia est, sed quoniam substantia facta est, in quantum se ipsum amplius dilexit quam eum a quo factus est, malus est; et ideo malus, quia minus est quam esset, si id quod summe est dilexisset: defectus ergo malus est. Omnis ergo defectus ab eo quod est, tendit ut non sit: sicut omnis profectus ab eo quod minus est, tendit ut magis sit. Honor quippe summus, qualem pietas religiosorum exhibet, utique Deo debetur. Qui ergo amat honorem, Deum imitatur. Sed humiles animae in illo se honorari volunt; superbi, prae illo. Ad Deum autem humiles, excelsiores fiunt injustis; contra Deum vero excelsi, humiliores fiunt justis: ea scilicet dispensatione praemiorum atque poenarum, quia illi Deum amaverunt supra se, illi pro Deo amaverunt se.