- Tabla de Contenidos
- SECUNDINI MANICHAEI EPISTOLA AD AUGUSTINUM. (C)
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
CAPUT III.
Nec alia documenta tibi proferam, quibus Manichaei error apparet, quam ex epistola tua. Scribis habere te et agere gratias ineffabili ac sacratisimae Majestati, ejusque primogenito omnium luminum regi, Jesu Christo. Dic mihi quorum luminum sit rex Jesus Christus? Eorumne quae fecit, an eorum quae genuit? Nos enim dicimus Deum Patrem genuisse Filium aequalem sibi, creasse autem per eum, hoc est, condidisse ac fecisse creaturam inferiorem, quae utique non est quod est ille qui fecit et per quem fecit. Itaque quoniam per eum fecit saecula, recte ab Apostolo dictus est Rex saeculorum (I Tim. I, 17), tanquam superior inferiorum, et regendi potens, regens ea quae regimine indigeant. Tu autem cum Jesum Christum regem luminum appellas; si genuit ea, cur non sunt aequalia generanti? Si autem dicis aequalia, quomodo rex eorum est, cum regem necesse sit regere, nec ullo pacto fieri possit ut sint ea quae reguntur ei a quo reguntur aequalia ? quod si non genuit, sed fecit haec lumina, quaero unde fecerit? Si de se ipso propagavit, cur ergo inferiora sunt? cur degeneraverunt ? Si autem non de se ipso, dic unde? An forte nec fecit nec genuit lumina quibus regnat? Habent ergo originem propriam atque naturam, sed profecto invalidiorem, ut a potentiore vicino vel patiantur se regi vel cupiant. Nonne cognoscis, si ita est, excepta gente tenebrarum jam duas esse naturas, alteram alterius egere auxilio, sed neutram ex alterius pendere principio? Hanc profecto opinionem tu repudiabis, quoniam Manichaeo maxime adversa est, qui non duas naturas, regem luminum et lumina quae reguntur, sed duas naturas, regnum luminum et regnum tenebrarum persuadere conatur. Refugies igitur ad id, ut genita dicas haec lumina: ubi cum quaesiero cur infirmiora sint, contendere fortasse tentabis aequalia. Sed cum retulero, Quae causa est ut regantur? negabis regi. Hinc respondebo, Cur habent regem? Ubi non video quid restet ingenuitati tuae, nisi ut te poeniteat tale ostium posuisse in epistola tua, per quod tu ipse exire non possis. Sed etiam cum te poenituerit, et dixeris non ideo Manichaeum victum putari oportere, quod tu aliquid in litteris tuis incautius posuisti; innumerabilibus locis de libris Manichaei recitabo, Regnum lucis ab eo vocari quod regno tenebrarum naturaliter constituit esse contrarium; nec regnum, sed regna: quandoquidem in ipsa epistola ruinosi Fundamenti cum de Deo Patre loqueretur, Nullo, inquit, in regnis ejus aut indigente, aut infirmo constituto. Ubi autem regna sunt, quis tam caecus est qui non intelligat, aequales reges iis quibus regnant omnino esse non posse? Quid igitur tam vicinum, si velis advertere, et tam conveniens honestati pectoris tui, quam ut te non poeniteat illud in epistola posuisse? Est enim verissime Jesus Christus rex luminum, nullo modo sibi aequalium, sed subjectorum, et eorum rector beatorum. Poeniteat autem te potius fuisse Manichaeum, cujus omnes deceptorias machinationes veridica frons epistolae tuae uno ictu arietante subverterit. Quia enim Christus luminum rex est, nec de se ipso genuit inferiora quibus rex esset; nec ea vicina sibi quibus regnaret assumpsit, quae nec genuerit ipse nec fecerit, ne sint duo genera boni, quorum neutrum sit ex altero; sed nec unum indigens altero, quod a tramite veritatis alienum est: restat ut ea lumina quibus regnat, quae utique bona sunt, quia inferiora sunt, non genuerit; quia propria sunt, non usurpaverit; sed fecerit et condiderit Deus.