CAPUT XIV.

Deinde si substantia est ista consensio, quam malam esse constat, invenimus esse in animae potestate ut aliqua substantia mala vel sit vel non sit: quandoquidem ista consensio in animae potestate est. Nam si non est, non ergo sua voluntate consentit. Tu autem pro hac consensione, voluntate sua peccare dixisti. Habet ergo anima, ut dixi, in potestate, ut quaedam mala substantia vel sit vel non sit. Quid est autem aliud substantia quam natura? Erit ergo aliqua natura quae nec animae naturalis sit, quoniam si nolit, non erit; nec illi malo cui anima voluntate consentit: non enim potestis dicere naturale malum esse gentis tenebrarum, quod ibi aliena voluntate instituitur, hoc est, animae voluntate. Cui ergo naturae deputabitur ista natura, id est, ista consensio, si natura est quae neque animae, neque tenebrarum genti naturalis est, nisi ut contra Manichaeum disputes, non duas, sed tres esse naturas? Quia et si aliquando fuerunt duae, nunc tamen jam posteaquam exorta est ista consensio, tres utique factae sunt. Quam sane tertiam, quae nata est ex anima consentiente, et ex malo cui consentit, quasi utriusque filiam cogeris dicere: sed cum ex duabus naturis nata sit, quarum altera bona est, altera mala, quaero cur non aliquod neutrum natum sit. Sicut enim ex equo et asino quod nascitur, nec equus nec asinus est; ita quod de bona natura et mala natum est, si et ipsa natura est, nec bona nec mala esse debebat. Tu autem consensionem malam esse confiteris: dicis enim tunc animam voluntate sua peccare, dum consentit malo. An forte naturam bonam et naturam malam quasi duos sexus, masculinum et femininum esse arbitraris; ut quemadmodum ex masculo et femina non aliquid neutrum, sed aut masculus aut femina gignitur, sic ex bono et malo non aliquod tertium, quod nec bonum esset nec malum, sed alterum malum esse contendas natum?  Quod si ita est, ubi est illa victrix animae natura? Itane separata  est, ut non alterum bonum potius nasceretur? Deinde non vides te sexus diversos jam dicere, non naturas? Nam si inter bonum et malum naturarum esset diversitas, non oriretur ex utroque nisi aliquod tertium, quod nec bonum posset esse nec malum: aut certe sterilis esset ipsa commixtio, nec inde tertia substantia pareretur. Si enim ex illis animalibus quae supra commemoravi, cum sibi miscentur, nihil aliud quam mulus vel mula gignitur, quod neque hoc, neque illud sit; quanto magis ita fieri oportuit in tam magna et summa diversitate boni et mali? Aut si nulla ex eorum commixtione nova natura existeret, mala non esset, etiamsi bona esse non posset. Restat igitur ut tam incredibilia deliramenta vitare nequeamus, nisi illam consensionem, quam constat malam esse atque culpabilem, fateamur non esse substantiam, sed in aliqua substantia esse dicamus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal