- Tabla de Contenidos
- SECUNDINI MANICHAEI EPISTOLA AD AUGUSTINUM. (C)
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
CAPUT XVI.
Age, nunc attende illud quod dicebas malum, cui anima consentiendo voluntarie peccat, utrum substantia sit aliqua, an vero nec ibi possis accusare substantiam. Quaero enim, quid alliciat animae consensionem, an irruat illa cassatim, et propterea consentire dicatur, quia ejus aliqua delectatione movetur ad fruendum. Quod si ita est, non est consequens ut propterea malum dicatur, quia non recte diligitur. Si enim ostendero amari aliquid male, ubi non amati, sed amantis culpa teneatur; profecto fateberis cujusque rei speciem non esse continuo vitiosam, quia vitiose in eam consensio cupientis illabitur. Quod quantum me adjuvet, post apparebit. Sed ut ostendam quod pollicitus sum, quid potius eligam, cum me rerum copia circumfluat? quid, inquam, potius eligam, quam id quod nos ut creaturam laudamus coelestem, vos autem ut portionem ipsius Creatoris adoratis? Quid enim inter cuncta visibilia isto sole praeclarius? At si quisquam ejus lucem immoderatius concupiscat, infert suis oculis bella jurgiorum, si aliquam potestatem nactus qua possit implere quod appetit, domos eorum oppositas suis fenestris apertis intuetur, quo minus sol penetralia ejus coelo apertiore perfundat. Numquid ergo solis est vitium, quia ille lucem istam sic dilexit, ut eam luci justitiae praeponere auderet, et volens lumen oculorum carnalium abundantius excipere in habitaculum corporis, januam cordis et aciem mentis contra lumen claudere aequitatis? Vides ergo amari posse rem bonam, amore non bono. Quapropter, cum tu malum dicas cui consentiendo anima peccat; ego bonum dico in genere suo, sed tale bonum cui animam quo est melior consentire non deceat. Cum enim sit ipsa corpore superior, Deumque habeat se superiorem, quamvis in ordine suo natura corporis bona sit, peccat tamen anima, et peccando fit mala, si consensionem dilectionis quam superiori Deo debet, inferiori corpori adjungat.