CAPUT VI.

Deinde si jam concederem non esse unicum Patri Jesum Christum, secundum ejusdem substantiae divinitatem, sed habere fratres post se natos quibus esset primogenitus, quomodo rex eorum esse posset? Quaeso te, an auderes dicere eo fortiorem natum esse, quo priorem? Puderet certe ita sentire. Non autem ita sentis: quid igitur sentis? Leni animum tuum, et placabilem te redde considerandae sine pertinacia veritati. Hoc enim etiam abs te requiram, quomodo intelligas primogenitum Jesum Christum in illa divina atque optima aeternaque substantia: utrum tempore primus est genitus, ut posteriores natos  in illo regno intelligamus quibus est primogenitus; neque possimus dicere quot horis vel diebus, mensibusque aut annis major sit, qui ortus est prior; sed tamen aliquo intervallo atque spatio temporali has generationes discretas esse cogitemus: an vero non tempore, sed ipsa excellentia sublimioris utique majestatis, qua etiam rex esse fratribus luminibus meruit, primogenitum accipiamus, tanquam in aliquo genitum principatu. Si responderis eum tempore fratribus priorem esse atque majorem, ut jam ex hoc ei regnum in fratres delatum  esse contendas, quod eos nascendo praecesserit, et aliquando ipse fuerit cum illi nondum essent; quid dicis, frater? Itane praecipitabis cor tuum in hoc impietatis abruptum, ut existimes in illam divinam summamque naturam mutabilitatem temporis cadere, et credas ibi aliquid existere, quod ante non fuerit? An quia oportebat inde adversus tenebrarum gentem lumina progredi, progressiones ipsas generationes vocas, quas temporaliter factas putas, ut temporaliter pugnaretur? Non ergo poterat unum lumen sufficere, quod totum illud bellicum negotium divina virtute perageret. Aut si multis opus erat,  hocne in spiritualibus sentiendum est , ut angustum arbitremur aditum fuisse, qua simul exire non possent, ut ex eo quod unus e fratribus prior exisset, et primogenitus dici et rex fieri caeteris mereretur? Nolo minutatim singula persequi, ne ingenio tuo valenti ex paucis cuncta conspicere, nimis onerosus sim. Erige igitur aciem mentis, nebulas contentionis absterge. Video profecto neque secundum loca, neque secundum tempora, motus, progressus, exortus, occasus, ullasve conversiones  fieri posse, nisi in creatura mutabili: quae tamen nisi esset ex artifice et conditore Deo, non dixisset Apostolus, Et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula (Rom. I, 25).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal